PL 76, col. 1241

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

prius in illorum calamitate defleamus, quia
fortasse in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus,
si lapsi non sumus. Et si censura magisterii
debet semper virtute disciplinae vitia persequi,
oportet tamen ut sollicite discernamus quia districtionem
debemus vitiis, compassionem naturae. Si
enim feriendus est 1595 peccator, nutriendus est
proximus. Cum vero jam per poenitentiam percutit
ipse quod fecit, jam noster proximus peccator non
est, quia cum Dei se justitia contra se dirigit, et
hoc in se punit, quod justitia divina reprehendit.
4.
Sed jam iste superbus et arrogans qua sententia
convincatur audiamus. De duobus quippe ei debitoribus
paradigma opponitur, quorum unus minus, et
alius amplius debet; utrorumque debito dimisso,

quis amplius largitorem debiti diligat, interrogatur.
Quibus verbis protinus ille respondit: Ille plus diligit
cui plus dimittitur. Qua in re notandum est quia
dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi
phreneticus funem portat ex quo ligetur. Enumerantur
ei bona peccatricis, enumerantur mala falsi
justi, cum dicitur: Intravi in domum tuam, aquam
pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit
pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non
dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari
pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec
autem unguento unxit pedes meos. Post enumerationem
vero subinfertur sententia: Propter quod dico tibi:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
Quid, fratres mei, esse dilectionem credimus, nisi
ignem? et quid culpam, nisi rubiginem? Unde nunc

dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit
multum. Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati
rubiginem, quia ardet valide per amoris ignem.
Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur,
quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur.
Ecce ea quae ad medicum venerat aegra sanata
est, sed de salute ejus adhuc alii aegrotant. Nam
simul discumbentes conquesti sunt, intra se dicentes: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
Sed coelestis
medicus aegros non despicit, quos etiam de
medicamento fieri deteriores videt. Eam autem quam
sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat, dicens: Fides tua te salvam fecit, vade in pace.
Fides
etenim salvam fecit, quia hoc quod petiit posse se

accipere non dubitavit. Sed ipsam quoque spei certitudinem
jam ab illo acceperat, a quo per spem
etiam salutem quaerebat. In pace autem ire praecipitur,
ut a veritatis itinere in viam scandali ulterius
non derivetur. Unde et per Zachariam dicitur: Ad
dirigendos pedes nostros in viam pacis [(Luc. I, 79)]
.
Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus,
quando per illud actionum iter pergimus, in quo ab
auctoris nostri gratia non discordamus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.