PL 76, col. 1247
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est
quod agitur typho superbiae, aliud quod zelo disciplinae.
Dedignantur etenim, sed non dedignantes;
desperant, sed non desperantes; persecutionem
commovent, sed amantes, quia etsi foris increpationes
per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem
per charitatem servant. Praeponunt sibi in animo ipsos
plerumque quos corrigunt, meliores existimant eos
quoque quos judicant. Quod videlicet agentes, et per
disciplinam subditos, 1601 et per humilitatem custodiunt
semetipsos. At contra hi qui de falsa justitia
superbire solent [(Ibid.)] , caeteros quosque despiciunt,
nulla infirmantibus misericordia condescendunt;
et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius
peccatores fiunt. De quorum profecto numero
Pharisaei exstiterant, qui, dijudicantes Dominum
quod peccatores susciperet, arenti corde ipsum fontem
misericordiae reprehendebant
3.
Sed quia aegri erant ita ut aegros se esse nescirent,
quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos
medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma
objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit.
Ait namque: Quis ex vobis homo qui habet centum
oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta
novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat?
Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem
Veritas dedit, quam et in seipso homo recognosceret,
et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem
hominum pertineret. Quia enim centenarius perfectus
est numerus, ipse centum oves habuit cum angelorum
substanttam et hominum creavit. Sed una
ovis tunc periit quando peccando homo pascua vitae
dereliquit. Dimisit autem nonaginta novem oves in
deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit
in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi
quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem coelum
homo deseruit cum peccavit. In deserto autem
nonaginta novem oves remanserant, quando in
terra Dominus unam quaerebat, quia rationalis creaturae
numerus, angelorum videlicet et hominum,
quae ad videndum Deum 1602 condita fuerat, pereunte
homine erat imminutus, et ut perfecta summa
ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur
in terra. Nam quod hic evangelista dicit in
deserto, alius dicit in montibus, ut significet in excelsis
[(Matth. XVIII, 12)] ,
quia nimirum oves quae non
perierant in sublimibus stabant. Et cum invenerit
ovem, imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris
suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens
peccata nostra ipse portavit. Et veniens domum,
convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini
mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Inventa
ove ad domum redit, quia Pastor noster, reparato
homine, ad regnum coeleste rediit. Ibi amicos
et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros