PL 76, col. 591
Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne
id est omnis homo rationale sapiens opinione
timoris ejus effugatur. Ut ergo hunc rhinocerotem
capiat, sinum suum virgo, id est secretum
suum ipsa per se inviolata in carne Dei sapientia
expandat. Scriptum quippe est quod cum Damascum
pergeret; subito circumfulsit illum die media lux de
coelo, et vox facta est, dicens: Saule, Saule, quid
me persequeris? Qui prostratus in terra respondit:
Quis es, Domine? Cui illico dicitur: Ego sum Jesus
Nazarenus, quem tu persequeris
[(Act. IX, 4, 5, seq.)]
.
Virgo nimirum rhinoceroti sinum suum aperuit, cum
Saulo incorrupta Dei sapientia incarnationis suae
mysterium de coelo loquendo patefecit; et fortitudinem
suam rhinoceros perdidit, quia prostratus humi,
omne quod superbum tumebat amisit. Qui dum,
sublato oculorum lumine, manu ad Ananiam ducitur,
patet jam rhinoceros iste, quibus Dei loris astringitur,
quia videlicet uno in tempore caecitate, praedicatione,
baptismate ligatur. Qui etiam ad Dei praesaepe
moratus est, quia ruminare verba Evangelii
dedignatus non est. Ait enim: Ascendi Jerosolymam
cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum
revelationem, et contuli cum illis Evangelium
[(Galat. II, 1, 2)]
. Et qui prius jejunus audierat: Durum
est tibi contra stimulum calcitrare
[(Act. IX, 9, 5)]
:
mira postmodum virtute praesidentis pressus, ex
verbi pabulo vires obtinuit, et calcem superbiae
amisit.
31. Iste rhinoceros ad agrum dominicum arandum
ligatus---Loris quoque Dei non tantum a feritate
restringitur, sed quod magis sit mirabile, ad arandum
ligatur, ut non solum homines crudelitatis
cornu non impetat, sed eorum etiam refectioni serviens,
aratrum praedicationis trahat. Ipse quippe de
evangelizantibus quasi de arantibus dicit: Debet
enim in spe qui arat arare; et qui triturat, in spe fructus
percipiendi
[(I Cor. IX, 10)]
. Qui igitur tormenta
prius fidelibus irrogaverat, et pro fide postmodum
flagella libenter portat, qui scriptis etiam epistolis
humilis ac despectus praedicat, quod dudum terribilis
impugnabat; profecto bene ligatus sub aratro
desudat ad segetem, qui vivebat in campo male liber
a timore. De quo recte dicitur:
CAPUT XVII [Vet. XIV].
VERS. 10.---Aut confringet glebas vallium post te?
32. Glebas hoc est mentium duritiam fregit.---Jam
scilicet Dominus quorumdam mentes intraverat, qui
illum veraciter humani generis redemptorem credebant.
Qui tamen cum nequaquam a pristina observatione
recederent, cum dura litterae praedicamenta
custodirent, eis praedicator egregius dicit: Si circumcidamini,
Christus vobis nihil proderit
[(Gal. V, 2)]
.
Qui ergo in humili mente fidelium legis duritiam
redarguendo contrivit, quid aliud quam in valle post
Dominum glebas fregit? ne videlicet grana seminum