PL 76, col. 592
Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne
quae excisus aratro fidei sulcus cordis exciperet per
custodiam litterae 1012 pressa deperirent. De quo
bene adhuc subditur:
CAPUT XVIII.
VERS. 11. Nunquid fiduciam habebis in magna fortitudine
ejus, et derelinques ei labores tuos?
33. In ejus fortitudine quam Deus fiduciam habuerit.---In
rhinocerotis hujus fortitudine fiduciam
Deus habuit, quia quanto illum crudelius sibi dura
inferentem pertulit, tanto pro se constantius tolerantem
adversa praescivit. Cui labores etiam quos
ipse in carne pertulerat dereliquit, quia conversum
illum usque ad imitationem propriae passionis traxit.
Unde et per eumdem rhinocerotem dicitur: Suppleo
ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Coloss.
I, 24). De quo adhuc subditur:
CAPUT XIX.
VERS. 12.---Nunquid credes illi quod reddat sementem
tibi, et aream tuam congreget?
34. Arcam Dei prius ventilavit, postea congregavit.---Consideremus
Saulum quis fuerit, cum ab ipsa adolescentia
lapidantium adjutor existeret, cum alia Ecclesiae
loca vastaret, et acceptis epistolis vastanda
alia peteret, cum mors ei fidelium nulla sufficeret,
sed semper ad aliorum interitum aliis exstinctis
anhelaret
[(Act. VII)]
; et profecto cognoscimus quia
nullus tunc fidelium crederet, quod ad jugum Deus
suae formidinis vim tantae elationis inclinaret. Unde
et Ananias voce dominica hunc et postquam conversum
audivit, extimuit, dicens: Domine, audivi a
multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in
Jerusalem
[(Act. IX, 13)]
. Qui tamen repente commutatus,
ab hoste praedicator efficitur, et in cunctis
mundi partibus Redemptoris sui nomen insinuat,
supplicia pro veritate tolerat, pati se quae irrogaverat
exsultat; alios blandimentis vocat, alios ad fidem
terroribus revocat. Istis regnum pollicetur coelestis
patriae, illis minatur ignem gehennae. Hos per auctoritatem
corrigit, illos ad viam rectitudinis per humilitatem
trahit, atque in omni latere ad manum se
sui rectoris inclinat, et tanta arte Dei aream congregat,
quanta illam prius elatione ventilabat.
[Vet. XV] 35. Paulus abstinentia corpus castigans,
ventri deditos ferit.---Sed neque hoc abhorret a
Paulo, quod rhinoceros buxei coloris dicitur, et elephantorum
ventres cornu ferire perhibetur. Quia
enim vivere sub rigore legis assuevit, arctius caeteris
in illo custodia uniuscujusque virtutis inolevit
Quid enim per colorem buxeum, nisi abstinentiae
pallor exprimitur? Cui ipse se tenaciter adhaerere
testatur, dicens: Castigo corpus meum, et servituti
subjicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar
[(I Cor. IX, 27)]
. Qui divinae legis eruditione praeditus,
dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantes
in ventrem ferit. In ventrem quippe elephantes percusserat,