PL 76, col. 620

Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne

fortiter declinat. Hinc Habacuc ait: Super custodiam
meam stabo
[(Habac. II, 1)]
. [Vet. XXXI.] Hinc
uniuscujusque electi animam Jeremias admonens,
dicit: Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines
[(Jerem. XXXI, 21)]
. Speculam quippe sibi statuere est
ventura vitiorum certamina ex alta consideratione
praenoscere. Sibique electi mens amaritudines ponit,
quando 1035 et in virtutum pace constituta,
dum mala insidiantia conspicit, secura quiescere
non consentit.
86. Primo curandum ne mala faciamus, secundo ne
bona incaute. Plerumque ex bonis mala nascuntur.---Primo
autem ne mala quaelibet, secundo vero loco
considerat ne bona incaute faciat; et postquam
prava subegerit, ipsa etiam sibi subjicere recta

contendit, ne si mentis dominium transeant, in clationis
culpam vertantur. Quia enim, sicut superius
dictum est, plerumque ex bonis per incuriae vitium
mala nascuntur, vigilanti studio contemplatur quomodo
ex doctrina arrogantia, ex justitia crudelitas,
ex pietate remissio, ex zelo ira, ex mansuetudine
torpor oriatur. Cumque bona haec agit, quod hi
contra se hostes per haec exsurgere valeant conspicit.
Nam cum adipiscendis doctrinae studiis elaborat,
mentem sollicite contra certamen arrogantiae praeparat.
Cum culpas delinquentium juste ulcisci desiderat,
sagacissime evitat ne modum justitiae crudelitas
vindictae transcendat. Cum pietate frenare se
nititur, solerter prospicit ne qua disciplinae dissolutione
vincatur. Cum se recti zeli stimulis excitat,

summopere providet ne plus quam necesse est irae se
flamma succendat. Cum magna mansuetudinis tranquillitate
se temperat, vigilanter observat ne torpore
frigescat. Quia ergo spiritalis militis cogitatione omne
vitium prius quam subrepere possit aspicitur, recte
de equo Dei dicitur: Procul odoratur bellum. Perpendit
etiam quae turba iniquitatum proruat, si mala ad
se ingredi vel pauca permittat. Unde et sequitur:
CAPUT XLV.
IBID.---Exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
87. Exercitus diaboli dux superbia, cujus soboles,
septem principalia vitia.---Tentantia quippe vitia,
quae invisibili contra nos praelio regnanti super se
superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia

more exercitus subsequuntur. Neque enim culpae
omnes pari accessu cor occupant. Sed dum majores
et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores et
innumerae ad illam se catervatim fundunt. Ipsa namque
vitiorum regina superbia cum devictum plene
cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis,
quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit.
Quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis
procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur.
Quod melius ostendimus, si ipsos duces atque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.