PL 76, col. 693
Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne
solveret mors justi injuste morientis. Quod
quia Leviathan iste usque ad tempus passionis illius
ignoravit, quasi more avis illusus, divinitatis ejus
laqueum pertulit, dum humanitatis ejus escam momordit.
Sequitur:
CAPUT XVI [Rec. XV].
IBID.---Aut ligabis eum ancillis tuis.
32. Christus infirma mundi eligens, diaboli fortitudinem
debellavit. Domus sapientiae Christi corpus, et
Ecclesia. Ad praedicandum Evangelium soli assumpti
sunt qui per se non essent idonei.---Subaudis ut
ego. In servis etsi despecta est conditio, virilitas viget;
in ancillis autem cum conditione pariter sexus
jacet. Bene ergo Dominus Leviathan istum non servis,
sed ancillis suis ligare se asserit, quia ad nostram
redemptionem veniens, et suos contra mundi
superbiam praedicatores mittens, relictis sapientibus
insipientes, relictis fortibus debiles, relictis divitibus
pauperes elegit. Ancillis ergo suis Leviathan hujus
fortitudinem Dominus ligavit, quia attestante Paulo:
Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia
[(I Cor. I, 27)]
. Unde bene per Salomonem dicitur:
Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem,
immolavit victimas, miscuit vinum, proposuit
mensam, misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et
moenia civitatis
[(Prov. IX, 1, 2, 3)]
. Sapientia quippe
domum sibi condidit, cum unigenitus Dei Filius in
semetipso intra uterum Virginis, mediante anima,
humanum sibi corpus creavit. Sic quippe corpus
Unigeniti domus Dei dicitur, sicut etiam templum
vocatur; ita vero, ut unus idemque Dei atque hominis
filius ipse sit qui 1096 inhabitat, ipse qui
inhabitatur. Quod tamen recte et aliter accipitur, si
domus sapientiae Ecclesia vocetur. Quae septem sibi
columnas excidit, quia ab amore praesentis saeculi
disjunctas ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam
mentes praedicantium erexit. Quae pro eo quod perfectionis
virtute subnixae sunt, septenario numero
designantur. Immolavit victimas, quia vitam praedicantium
mactari in persecutione permisit. Vinum
miscuit, quia divinitatis et humanitatis suae nobis
pariter arcana praedicavit. Mensam quoque proposuit,
quia Scripturae sacrae nobis pabula aperiendo
praeparavit. Ancillas etiam suas misit, quae ad arcem
nos atque civitatis moenia vocarent, quia praedicatores
infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles
populos ad spiritalis patriae aedificia superna colligerent.
Unde in Evangelio Dominus Nathanaelem laudat
[(Joan. I, 47)]
, nec tamen in sorte praedicantium
numerat, quia ad praedicandum eum tales venire
debuerant, qui de laude propria nihil habebant, ut
tanto solidius veritatis esse cognosceretur quod
agerent, quanto et aperte cerneretur quia ad hoc
agendum per se idonei non fuissent. Ut ergo mira
potentia per praedicatorum linguas claresceret, prius
mirabilius actum est ut eorumdem praedicantium meritum