PL 77, col. 1225

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

aedificii post obitum ipsius Ecclesiae sollicitudine et
vigilanti cura conserves.
EPISTOLA X. AD FANTINUM DEFENSOREM. Isidori haeredibus instet ut xenodochium construant, aut jam constructo tribuant legatum.
Gregorius Fantino defensori.
Ea quae fienda mandat piae voluntatis intentio, ut
ad effectum valeant pervenire, curae debet sacerdotalis
existere. Proinde experientiae tuae praecipimus
ut haeredibus Isidori, illustris memoriae viri, assidue
et fortius debeat imminere, ut xenodochium quod
auctor eorum per ultimae voluntatis arbitrium in
Panormitana fieri civitate constituit, sine aliqua difficultate,
secundum ea quae sunt disposita implere

festinent, ne si amplius hoc adhuc negligendum putaverint,
tam nostram quam Dei iram de legibus
venientem, quam hujusmodi dispositionem implere
differentes merentur, incurrant. Si vero deputata in
eorum xenodochio, quod fiendum est, quantitas videtur
forte non posse sufficere, locus in quo xenodochium
ipsum fuerat constituendum, vel quidquid ibi
relictum est, xenodochio sancti Theodori, quod in
praedicta civitate a Petro quondam constitutum est,
applicetur, quatenus et haeredes a sollicitudine vel
labore constituendi xenodochii valeant exui, et voluntas
defuncti salubriter sumat effectum, dum etsi in
loco alio, ipsi tamen rei quidquid a testatore deputatum
est erogetur. Ita ergo experientia tua sollicitudinem
gerat, ut unum e duobus sine aliqua debeat

fieri tarditate.
EPISTOLA XI. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Mandat oratorium consecrare, percepta prius donatione legitima, atque illic presbyterum cardinalem constituere.
Gregorius Passivo episcopo Firmano.
Anio comes castri Aprutiensis, Firmensis territorii,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.