PL 77, col. 1216

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

In inglese: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 11.76

quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula
sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae
sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis
solemnitatem celebrent. Nec diabolo jam animalia
immolent, sed ad laudem Dei in esum suum 1177
animalia occidant, et donatori omnium de
satietate sua gratias referant, ut dum eis aliqua
exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire
facilius valeant. Nam duris mentibus simul
omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia
is qui locum summum ascendere nititur necesse est ut
gradibus vel passibus, non autem saltibus elevetur.
Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem
innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quos
diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reservavit,
ut eis in sacrificio suo animalia immolare praeciperet;

quatenus, cor mutantes, aliud de sacrificio
amitterent, aliud retinerent, ut etsi ipsa essent animalia
quae offerre consueverant, verumtamen Deo
haec et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa
non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto
fratri necesse est dicere, ut ipse, in praesenti illic
positus, perpendat qualiter omnia debeat dispensare.
Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.