PL 77, col. 1215
Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne
In inglese: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 11.76
Gregorius Mellito abbati in Francia.
Post discessum congregationis nostrae, quae tecum
est, valde sumus suspensi redditi, quia nil de prosperitate
vestri itineris audisse nos contigit. Cum
vero vos Deus omnipotens ad reverendissimum virum
fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit,
dicite ei quid diu mecum de causa Anglorum
cogitans tractavi, videlicet quia fana idolorum destrui
in eadem gente minime debeant, sed ipsa quae
in eis sunt idola destruantur. Aqua benedicta fiat,
in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae
ponantur, quia si fana eadem bene constructa
sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequium
veri Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem
fana non videt destrui, de corde errorem deponat,
et, Deum verum cognoscens ac adorans, ad
loca quae consuevit familiarius concurrat. Et quia
boves solent in sacrificio daemonum multos occidere,
debet his etiam hac de re aliqua solemnitas immutari,
ut die dedicationis vel natalitiis sanctorum martyrum,