PL 77, col. 1234

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

In inglese: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 12.24

despectus mundi? Quomodo igitur mundum despiciunt
qui in monasterio positi aurum quaerunt? Ita igitur
tua experientia faciat, ut neque loci ordinatio differatur,
neque ad nos ulterius hac de re querela perveniat.
Praeterea, quia idem charissimus quondam filius
meus Claudius, aliqua me loquente de Proverbiis, de
Canticis canticorum, de Prophetis, de libris quoque
Regum, et de Heptateuco audierat, quae ego
scripto tradere prae infirmitate non potui, ipse ea
suo sensu dictavit, ne oblivione deperirent, ut apto
tempore haec eadem mihi inferret, et emendatius
dictarentur. [(Quae cum mihi legisset, inveni dictorum
meorum sensum valde inutilius fuisse permutatum.)]
Unde necesse est ut tua experientia, omni
excusatione atque mora cessante, ad ejus monasterium

accedat, convenire fratres faciat, et sub omni
veritate quantascunque de diversis Scripturis chartulas
detulit, ad medium deducant, quas tu suscipe,
et mihi celerrime transmitte.
De tuo autem reditu, quia molestiam te validam
incurrisse cognovimus, Deo propitio, in subsequenti
cogitamus.
Illud autem quod ad me quorumdam relatione
perlatum est, quia reverendissimus frater et coepiscopus
meus Marinianus legi commenta beati Job
publice ad vigilias faciat, non grate suscepi, 1196
quia non est illud opus populare, et rudibus auditoribus
impedimentum magis quam provectum generat.
Sed dic ei ut commenta Psalmorum legi ad
vigilias faciat, quae mentes saecularium ad bonos

mores praecipue informant. Neque enim volo dum
in hac carne sum, si qua dixisse me contigit, ea facile
hominibus innotesci. Nam quia dilectissime memoriae
Anatolius diaconus quaerenti ac jubenti domno
imperatori librum Regulae pastoralis dedit, aegre suscepi,
quem sanctissimus frater et coepiscopus meus
Anastasius Antiochenus in Graecam linguam transtulit.
Et, sicut mihi scriptum est, ei valde placuit,
sed mihi valde displicuit ut qui meliora habent in
minimis occupentur.
In parte autem tertia beati Job in eo versu in quo
scriptum est: Scio quod Redemptor meus vivit, suspicor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.