PL 77, col. 249
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
GREGOR. Magna est, Petre, omnipotentis Dei dispensatio,
et plerumque contingit ut 308 quibus majora
bona praestat, quaedam minora non tribuat, ut
semper eorum animus habeat unde se ipse reprehendat;
quatenus dum appetunt perfecti esse, nec possunt,
et laborant in hoc quod non acceperunt, nec
tamen laborando praevalent, in his quae accepta habent
se minime extollant, sed discant quia ex semetipsis
majora bona non habent, qui in semetipsis
vincere parva vitia atque extrema non possunt. Hinc
est enim quod perducto Dominus ad terram repromissionis
populo, cunctos fortes atque praepotentes
adversarios ejus exstinguens, Philisthaeos atque Chananaeos
diutius reservavit, ut, sicut scriptum est, in
eis experiretur Israel [(Jud. III, 4)] ; quia nonnunquam,
ut dictum est, eis etiam quibus magna dona tribuit,
parva quaedam reprehensibilia relinquit, ut semper
habeant contra quod bellum gerant, et devictis magnis
hostibus mentem non erigant, quando eos adhuc
adversarii etiam minimi fatigant. Fit itaque ut miro
modo una eademque mens et virtute polleat, et ex
infirmitate lassescat, quatenus et ex parte constructa
sit, et ex parte se conspiciat esse destructam, ut
per bonum quod quaerit, et habere non valet, illud
servet humiliter quod habet. Sed quid mirum quod
hoc de homine dicimus, quando illa superna regio in
civibus suis ex parte damna pertulit, et ex parte fortiter
stetit, ut electi angelorum spiritus dum alios
per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius
quanto humilius starent? Illi ergo regioni sua
etiam detrimenta profecerunt, quae ad aeternitatis
statum ex parte suae destructionis est solidius instructa.
Sic ergo et in unaquaque anima agitur, ut in
humilitatis custodiam aliquando ad lucra maxima ex
minimo damno servetur.
PETR. Placet quod dicis.
ΚΕΦΑΛ. ΙΔ'. Περὶ Ἰσαὰκ ἡγουμένου προορατικοῦ, πλησίον Σπολήτης, τῷ γένει Σύρου.
γεγόνασιν, ὅσον καὶ ταπεινοφρόνως ἵστανται. Ἐκείνης μὲν γὰρ τῆς πατρίδος ἡ ζημία προέκοψεν εἰς αἰωνίαν
ἵδρυσιν, καὶ διὰ τῆς μερικῆς καταλύσεως στερεῶς ἀνεκαινίσθη. Οὕτω τοίνυν καὶ ἐν ταῖς τινων συμβαίνει ψυχαῖς,
ἵνα ἐν τῇ φυλακῇ τῆς ταπεινοφροσύνης, εἰς κέρδη μέγιστα ἐκ μικρᾶς ζημίας καταντήσωσιν.
ΠΕΤΡ. Ἀρέσκει ὃ λέγεις.
CAPUT XV. De Eutychio et Florentio servis Dei.
GREGORIUS. Neque hoc sileam quod ex regione
eadem venerabilis viri Sanctuli presbyteri narratione
cognovi; de cujus verbis ipse non dubitas, quia ejus
vitam fidemque minime ignoras.
Eodem quoque tempore in Nursiae provinciae partibus
duo viri in vita atque habitu sanctae conversationis
habitabant, quorum unus Eutychius, alter vero
Florentius dicebatur. Sed idem Eutychius in spirituali
zelo atque in fervore virtutis excreverat, multorumque
animas ad Deum perducere exhortando satagebat;
Florentius vero simplicitati atque orationi deditam