PL 77, col. 253

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

secuta est. Nam quatuor monachi qui eumdem ursum
occiderant statim elephantino morbo percussi sunt,
ut membris putrescentibus interirent. Quod factum
vir Dei Florentius vehementer expavit, seque ita fratribus
maledixisse pertimuit. Omni enim vitae suae
tempore flebat quia exauditus fuerat, se crudelem,
se in eorum morte clamabat homicidam. Quod idcirco
omnipotentem Dominum fecisse credimus, ne vir
mirae simplicitatis, quantolibet dolore commotus,
intorquere ultra praesumeret jaculum maledictionis.
312 PETR. Nunquidnam valde grave esse credimus,
si fortasse cuilibet exagitanti iracundia maledicamus?
GREGOR. De hoc peccato cur me percunctaris an
grave sit, cum Paulus dicat: Neque maledici regnum
Dei possidebunt [(I Cor. VI, 10)]
? Pensa itaque quam
gravis culpa est, quae separat a regno vitae.
PETR. Quid si homo non fortasse ex malitia, sed
ex linguae incuria, maledictionis verbum jaculatur in
proximum?
GREGOR. Si apud districtum judicem, Petre, otiosus
sermo reprehenditur, quanto magis et noxius?
Pensa ergo quantum sit damnabilis, qui a malitia
non vacat, si et ille sermo poenalis est, qui a bonitate

utilitatis vacat.
PETR. Assentio.
GREGOR. Idem vir Dei egit aliud, quod sileri non
debeat. Cum enim magna ejus opinio longe lateque
crebresceret, quidam diaconus longe positus ad eum
pergere studuit, ut ejus se orationibus commendaret.
Qui ad ejus cellulam veniens, omnem locum per circuitum
invenit innumeris serpentibus plenum. Cumque
vehementer expavisset, clamavit, dicens: Serve
Dei, ora. Erat autem tunc mira serenitas. Egressus
vero Florentius, ad coelum oculos et palmas tetendit,
ut illam pestem, sicut sciret Dominus, auferret. Ad
cujus vocem subito coelum intonuit, atque idem tonitrus
omnes illos, qui eumdem locum occupaverant,
serpentes interemit. Quos cum vir Dei Florentius interemptos

aspiceret, dixit: Ecce illos occidisti, Domine,
quis eos hinc levat? Moxque ad ejus vocem
tantae aves venerunt, quanti serpentes occisi fuerant:
quae asportantes singulos, et longius projicientes,
locum habitationis illius mundum a serpentibus omnimodo
reddiderunt.
PETR. Quid virtutis, quid fuisse meriti dicimus,

ἀπολαμβάνουσιν, οἱ τὴν ἄρκον μου μηδὲν αὐτοὺς βλάψασαν φονεύσαντες. Τῇ δὲ τούτου φωνῇ παραχρῆμα
ἡ θεϊκὴ ἐκδίκησις ἐπηκολούθησεν. Οἱ γὰρ τέσσαρες μοναχοὶ, οἱ τὴν ἄρκον φονεύσαντες, λέπρας νοσήματι περιέπεσον,
ὥστε τῶν μελῶν αὐτῶν σαπέντων, οὕτως αὐτοὺς συνέβη τελευτῆσαι. Τούτου δὲ γενομένου, ὁ ἄνθρωπος τοῦ
Θεοῦ Φλορέντιος σφόδρα ἐξέστη, φοβηθεὶς δι' ὧν τοὺς ἀδελφοὺς κατηράσατο. Ἐν ὅλῳ τοίνυν τῷ τῆς ζωῆς αὐτοῦ
χρόνῳ θρηνῶν οὐ διέλιπε, διὰ τὸ ὑπακουσθῆναι αὐτὸν εἰς τὸν ἐκεῖνον ὠμότατον θάνατον, καὶ ἑαυτὸν φονευτήν
τούτων ἐκάλει. Τοῦτο δὲ τὸν παντοδύναμον Θεὸν ποιῆσαι πιστεύομεν, ἵνα μὴ τοῦ λοιποῦ ὁ θαυμάσιος καὶ ἄκακος οὗτος
ἀνὴρ τολμήσῃ, ἐν οἵῳ δή ποτε πόνῳ συνταρασσόμενος, τὴν τῆς κατάρας βολίδα τινigvgr; ἐπιπέμψαι.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.