PL 77, col. 90

Regula pastoralis (Gregorius I), J. P. Migne

In inglese: The Book of Pastoral Rule 3.18 · The Book of Pastoral Rule 3.22 · The Book of Pastoral Rule 3.pref

contentiones sunt in corde vestro, nolite gloriari, et
mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia
desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica.
Quae autem desursum est sapientia primum
quidem pudica est, deinde pacifica [(Jac. III, 14, 15,
17)]
. Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica
autem, quia per elationem se minime a proximorum
societate disjungit. Admonendi sunt dissidentes,
ut noverint quod tandiu nullum boni operis Deo sacrificium
immolant, quandiu a proximorum charitate
discordant. Scriptum namque est: Si offers munus
tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater
tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus
tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo,
et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 28,

24). Ex qua scilicet praeceptione pensandum est
quorum hostia repellitur, quam intolerabilis culpa
monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus
diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae,
quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum
subsequi non permittunt. Admonendi sunt discordes,
ut si aures a mandatis coelestibus declinant,
mentis oculos ad consideranda ea quae in infimis
versantur aperiant; quod saepe aves unius ejusdemque
generis sese socialiter volando non deserunt, et
quod gregatim animalia bruta pascuntur. Quia si
solerter aspicimus, concordando sibi irrationalis
natura indicat, quantum malum per discordiam rationalis
natura committat, quando haec a rationis
intentione perdidit, quod illa motu naturali custodit.
At contra admonendi sunt pacati, ne dum plus
quam necesse est, pacem quam possident amant, ad
perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim
gravius intentionem mentium rerum tranquillitas
tentat; ut quo non sunt molesta quae tenent, eo minus
amabilia fiant quae vocant; et quo delectant
praesentia, eo non inquirantur aeterna. Unde et per
semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a
superna distingueret, atque ad venturam discipulos
ex praesenti provocaret, ait: Pacem relinquo vobis,
pacem meam do vobis [(Joan. XIV, 27)]
. Relinquo scilicet
transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor
quae relicta est figitur, nunquam ad illam quae danda
est, pervenitur. Pax igitur praesens ita tenenda est,
et ut diligi debeat et contemni; ne si immoderate

diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Unde
et admonendi sunt pacati, ne dum nimis humanam
pacem desiderant, pravos hominum mores nequaquam
redarguant; et consentiendo perversis, ab
auctoris sui se pace disjungant; ne dum humana foras
jurgia metuunt, interni foederis discissione
feriantur. Quid est enim pax transitoria, nisi quoddam
vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius
potest, quam vestigia in pulvere impressa diligere,
sed ipsum a quo impressa sunt, non amare?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.