PL 77, col. 931

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

continentur, nulla in archivo hujus nostrae
Ecclesiae, vel in Romanae urbis bibliothecis esse cognovi,
nisi pauca quaedam in unius Codicis volumine
collecta. Nos autem pene omnium martyrum distinctis
per dies singulos passionibus collecta in uno
Codice nomina habemus, atque quotidianis diebus
in eorum veneratione missarum solemnia agimus.
Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus 917
indicatur, sed tantummodo nomen, locus,
et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis
terris atque provinciis per dies, ut praedixi, singulos
cognoscantur martyrio coronati. Sed haec habere
vos beatissimos credimus. Ea vero quae transmitti
voluistis quaerentes quidem non invenimus,
sed adhuc non invenientes quaerimus, et si potuerint

inveniri, transmittimus.
De lignis autem quod scribitis quia brevia fuerint,
navis per quam transmissa sunt qualitas fecit, quia
si major navis venisset, potuimus ligna etiam majora
transmittere. Quod autem dicitis, quia si majora
transmittimus, pretium dabitis, largitati quidem gratias
agimus, sed accipere pretium, Evangelio interdicente,
prohibemur. Nos enim ea quae transmittimus
ligna non emimus, et quomodo possumus pretium
accipere, cum scriptum sit: Gratis accepistis,
gratis date [(Matth. X, 8)]
? Nunc ergo juxta modum
navis per nauclerum parva ligna transmisimus, quorum
notitia subter annexa est. Sequenti vero anno,
si omnipotenti Deo placuerit, majora praeparamus. [(Cf. Joan. Diac. lib. III, c. 26.)]
Benedictionem autem sancti Marci evangelistae,
imo, quod est verius, sancti Petri apostoli, in ea dulcedine
qua est transmissa suscepimus, et salutationis
alloquium persolventes, petimus ut beatitudo vestra
pro nobis orare dignetur, quatenus et a malis praesentibus
mereamur citius eripi, et a futuris gaudiis
non excludi.
EPISTOLA XXX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. De Alexandrinae urbis haereticis conversis atque de fidelium concordia gratulatur. Scribit vicissim de Anglorum conversione. De Eudoxio haeretico aliisve fatetur sibi ab Eulogio factum satis. Universalis papae titulum a synodo Chalcedonensi suis decessoribus oblatum, sed rejectum, respuit.
Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.
Communis filius, praesentium lator, sanctitatis vestrae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.