PL 78, col. 1021
Ordo Romanus X (Auctor incertus), J. P. Migne
tibi Dominus Jesus Christus omnia peccata tua,
et salutiferam tibi tribuat unctionem. Tamen si te Deus
respexit et sanaverit Dominus, custodies illam? Respondet Custodiam.
Tunc sacerdos supra pectus faciat
crucem cum aqua et cinere, superimponens cilicium
ita dicens: Apud Dominum misericordia est, et copiosa
apud eum redemptio. Ita enim lapsis hominibus subvenit,
ut non solum per baptismi et confirmationis gratiam,
sed etiam per poenitentiae et unctionis medicinam
spiritus humanus vitae reparetur aeternae. Respondet
infirmus Deo gratias. Tunc, suscepta confessione, et
indicta poenitentia, sequantur septem Psalmi poenitentiales
et litania. Deinde dicitur Kyrie, Christe,
eleison, Kyrie; Pater noster. Vers. Et ne nos inducas.
Resp. Sed libera nos. Vers. Salvum fac servum tuum.
Resp. Deus meus. Vers. Mitte ei, Domine, auxilium.
Resp. Et de Sion. Vers. Esto ei, Domine, turris.
Resp. A facie. Vers. Nihil proficiat inimicus. Resp. Et filius.
Vers. Domine, exaudi Orationem meam.
Resp. Et clamor. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus,
qui per beatum Jacobum apostolum tuum inducere presbyteros
Ecclesiae et ungere oleo infirmos praecepisti,
praesta, quaesumus, ut digneris per manus nostras hunc
famulum tuum infirmum de oleo sanctificato ungere, et
+benedicere; et quod fideliter postulantes exterius
amplectimur, hoc interius spiritualiter divina tua virtus
invisibiliter operetur. Alia Oratio. Domine Deus, qui
per apostolum tuum locutus es: Infirmatur quis in vobis,
inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum,
ungentes eum oleo sancto in nomine Domini, et oratio
fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et
si in peccatis sit, dimittentur ei; cura, quaesumus, Redemptor
noster, gratia Spiritus sancti languores istius
infirmi, et sua sana vulnera, ejusque dimitte peccata,
atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle,
plenamque ei interius exteriusque 113 sanitatem misericorditer
redde ut ope misericordiae tuae restitutus,
ad pristina reparetur officia. Per.
Ordo compendiosus et consequens ad ungendum infirmum.
33.
Intincto namque pollice in oleo infirmorum,
sacerdos in aegri corpore signum crucis faciat in
septem, vel in aliquantis locis, ita dicens, ad caput: In nomine + Patris et Filii + et Spiritus sancti + exstinguatur
in te omnis virtus diaboli per impositionem
manuum nostrarum, imo per invocationem omnium
sanctorum angelorum, archangelorum, patriarcharum,
prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum,
virginum, atque omnium simul sanctorum.
Resp. Amen.
Alia Oratio. Per istam sanctam unctionem et
suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus
quidquid oculorum vitio deliquisti. Resp. Amen. Ad
aures: Per istam sanctam unctionem et suam piissimam
misericordiam parcat tibi Dominus quidquid aurium
vitio deliquisti. Resp. Amen. Ad nares: Per istum
sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam