PL 78, col. 1104
Amen (Cencius de Sabellis), J. P. Migne
nocte et de Missa sunt clericorum, si acolythi desunt.
Per totum annum debet habere ecclesia de medietate
altaris, videlicet episcoporum, oleum quotidie
ad XV lampades, una ad absidam, VII ante altare,
una ante grandem imaginem super columnas aereas,
quinque in crate, una ante imaginem sanctae Mariae,
quae est super horologium. Et funes ad appendendum
candelas, et tintinnabula aenea, et olibanum
quotidie ad Missas, et in nocte candelas ad lectiones
et Psalmos et accendendas lampades, et quaerendum
( sic ) ecclesiam sufficienter. Et in omnibus stationibus,
quando dominus papa descendit celebrare Missam,
subministratur de altari vinum ad sacrificium
et communicandum; et tunc oblatio altaris desuper
est scholarum, et inferius clericorum ecclesiae. Omnes
cinturae, tam altaris, quam imaginum, clericorum
sunt.
220 Consuetudo etiam est clericorum, ut quando
curam faciunt altari, secundum tempus procurentur,
et inde accipiant denarium unum Papiensem. Pro
abluendis quoque vel resarciendis pannis vel cortinis
ecclesiae, clavibus et ostiis, pretium datur de altari
de medietate episcoporum. Omnes lampades et baciles
canonicorum sunt. Omnes oblationes quae veniunt
ad manus episcopi hebdomadarii altaris
majoris medietas est ipsius episcopi, et medietas
canonicorum, praeterquam de pane et vino, quod est
canonicorum.
In Natale Domini de medietate episcoporum duas
laumas [ Forte, saumas] de merlis pro ecclesia; et
similiter in Resurrectione, Natali sancti Joannis
Baptistae, et festo sancti Salvatoris.
Aliud scriptum recentius.
In nomine Domini amen. Anno 1232, indict. 5,
conventio talis facta est inter Lateranensem ecclesiam,
et primicerium et scholam cantorum, quod
ipse in festo sancti Joannis Baptistae cum decem
cantoribus veniat dictus primicerius, ita quod ipse
sit undecimus, et officiabunt ecclesiam in vigilia,
Matutinis et Missa; et procurabuntur ipsi et duo
eorum servientes decenter et honeste in illis cibariis
quibus conventui servietur in ipsa die; et pro sua
mercede recipient sextam partem oblationum majoris
altaris, duntaxat in spatio quo Missa celebratur,
super illud cadentium.
Insuper ipse primicerius recipit ab ecclesia II solidos
Provisinorum senatus pro mercede; et unusquisque
canonicorum XII denarios, computatis in
praesente summa denariis illis qui dantur cantoribus
pro responsoriis. Hoc autem utraque pars observare
tenetur in omnibus illis festis quae Lateranensis ecclesia
voluerit praedicto ordine celebrare, et ad ea
primicerium cum schola duxerit invitandos. Sed in
omnibus stationibus Lateranensis ecclesiae primicerius
et schola, etiam non invitati, venire debent ad