PL 78, col. 1105
Amen (Cencius de Sabellis), J. P. Migne · Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
serviendum in officio Missae tantum, pro sua mercede
nihil aliud percepturi, nisi sextam partem
221 1. Quia omni potentatui vita brevis, idcirco
saepe contingit quod Romani pontifices, qui in subcoelesti
hierarchia primatum obtinent, infra breve temporis
spatium vitam finiant, et carnis ergastulo de isto
ad libertatem transeant supernorum. Et cum talis ac
tanta hierarchia non debeat esse acephala quasi monstrum,
sanxerunt proinde patres sancti ut, defuncti
praesidis corpore ecclesiasticae tradito sepulturae, per
viam canonicam defuncto praesidi substitueretur alius,
qui tanto praesit oneri et honori. Verum quia circa
modos et formas qualiter se habere debeat ecclesia
erga hujusmodi substituendos, cum aliquando aliqui
in diversis majoribus ordinibus ecclesiasticis constituti
ad onus hujus assumantur, frequenter exstitit
dubitatum; propter hoc sanctissimus pater, et communis
dominus, dominus noster papa Gregorius X,
qui olim in diaconatus ordine constitutus exstitit ad
ejusdem pontificatus apicem dignitatis, volens per ea
quae circa ipsum acta sunt dubitationes hujusmodi
amputare; ad cautelam praesentium et memoriam
futurorum haec quae sequuntur in scriptis fecit redigi,
et brevis styli officio exarari.
2.
Siquidem in primis Romana Ecclesia pastore
vacante, ille qui fuerit concorditer ab omnibus cardinalibus,
vel a duabus partibus electus in papam,
ab universali Ecclesia Romanus pontifex habeatur;
qui si fuerit absens, vel de collegio cardinalium non
fuerit, ad locum in quo cardinales sunt in consistorio
venire debet vocatus; et ipse coelectionis de se facit
consensum praesente. Prior diaconorum exuit eum
cappam seu chlamydem qua utitur, et ponit ei, si non
habet, albam Romanam, camisiam, et orarium ad
modum presbyteri 222 super humeros, si est presbyter:
vel super laevam partem, si est diaconus, et
non in presbyterii ordine constitutus; et postea ponit
ei mantum, et dicit: Investio te de papatu Romano, ut
praesis Urbi et orbi; et tradit ei etiam annulum quo
uti consueverunt praedecessores ipsius, et ei mitram
competentem ipsi super caput imponit; et petens ab
eo, quo nomine vocari velit, et ipsum eo nomine quo
ei placuerit vocabunt. Quo facto, facit eum sedere
in sede seu in faldistorio, et depositis communibus
calceis, si habentur rubea calceamenta papalia, calciantur
eidem; et sic cardinales omnes per ordinem,
primo episcopi, secundo presbyteri, tertio diaconi
veniunt coram eo flexis genibus; et idem electus ipsos
ordinate ad pedem recipit et ad pacis osculum,
necnon et omnes alios capellanos suos, et caeteros
clericos et laicos venientes ad ejus reverentiam, infimos,