PL 78, col. 1112
Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
in comestione. Et attende, quod dum venit coronatus,
debet in quatuor locis facere missilia, id est pecuniam
diversam mistam projicere super homines.
10.
Si vero papa fuerit Romae apud sanctum Petrum
ordinatus et consecratus, dum debet consecrari,
inducitur ad capellam sancti Gregorii, et venit processionaliter
ad altare; et fiunt caetera ut supra
dictum est; quibus finitis, coronatur ad gradus, et
redit Lateranum per viam papae; et postquam equitaverit,
fit ibi in eodem loco jactus pecuniae per senescalcum
vel per alium ter, et post papam projicit.
Item cum pervenit ad turrim Stephani Petri qui est Parionis,
et hodie dicitur Turris de Campo, unus de familia
papae facit ibi alium jactum, 230 stando in aliquo
loco eminenti; et ibi Dominus papa stat, et veniunt
illuc Judaei cum lege, facientes ei laudem, et
offerunt sibi legem, ut adoret; similiter dum pervenerit
ad palatium. . . . . . in Punga, unus de familia
papae de dicto palatio facit unum jactum; similiter
facit alium jactum, cum pervenerit ad sanctum Marcum;
similiter cum pervenerit ad sanctum Adrianum,
facit alium jactum, stando in fenestra palatii
sanctae Martinae; et sic venit ad plateam Lateranensem,
et ducitur ad porticum quae vadit ad ecclesiam
sancti Joannis Laterani; et ibi ante porticum
stat prior Laterani et canonici cum eorum comitiva,
induti solemniter, et cum cruce processionali
papam, cum descendit, recipiunt. Et postquam
papa descendit, faciunt eum ibi sedere in quadam
sede marmorea, quae vocatur stercoraria; et veniunt
omnes cardinales, honorifice elevantes eum, ut vere
dicere possint: Suscitat de pulvere egenum, et de
stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et
solium gloriae teneat. Et ipse dominus papa stando
juxta ipsam sedem accipit tres pugillatas denariorum
de gremio camerarii, et projicit inter populum,
dicens: Argentum et aurum non est mihi; quod autem
habeo, hoc tibi do. Et postea priore et canonicis
praeeuntibus, cantando ducitur per ipsam porticum
ad ecclesiam basilicae Lateranensis, ubi orat, et dicit: Sit nomen Domini;
et deponit regnum, et assumit
mitram, et sedet in magna sede post altare, ubi
recipit praedictos priorem et canonicos Lateranenses
ad pedem et ad osculum. Quo facto, ducitur ad palatium;
et dum venerit ad portam palatii, unde intratur
palatium per ecclesiam, ponitur ibi faldistorium,
et ibi papa sedente, prior presbyterorum cardinalium
ordinatis judicibus et scrinariis in filo, facit ibi
laudem, sicut diaconi cardinales fecerant in Missa
ante Epistolam post Orationem. Postea ducitur ab
ipsis cardinalibus per palatium usque ad portam ecclesiae
sancti Silvestri, ubi sunt duae sedes porphyreticae;
et primo sedet in illa quae est ad dexteram,
ubi prior basilicae sancti Laurentii dat ei ferulam,
quae est signum correctionis et regiminis, et claves
ipsius basilicae et sancti Laterani palatii, in quibus
designatur potestas claudendi, aperiendi, ligandi
atque solvendi; et cum ipsa ferula et aliis clavibus