PL 78, col. 1249

Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne

ubi pro ipsa est thalamus praeparatus, cum
duabus dominabus vel puellis ad minus sui regni,
tam ecclesiasticis quam mundanis.
CIX. De coronatione reginae.
Rege itaque coronato et ad thalamum suum reverso,
ut est superius expressum, immediate regina
juxta altare per summum pontificem coronatur,
amicta regalibus indumentis, nihil velaminis tenens
in capite, sed expansis crinibus et solutis, et dicta
vel omissa per summum pontificem illa Oratione, Deus, qui solus,
etc., ut supra, et si dicatur, dicatur
omisso illo verbo, Vel imperatoris, et omisso Vel imperii,
et omisso Imperalis; idem summus
pontifex capiti reginae coronam imponat, dicendo Officio
nostrae indignitatis, etc., usque in finem, ut supra,

omisso verbo Vel imperatoriae, vel imperialis. Quibus
dictis, regina pedes domini papae osculatur. Regina
autem debet esse genuflexa, cum corona capiti suo
imponitur, vel cum imponitur corona, genu flectat.
Coronata vero regina reducatur ad thalamum suum.
CX. De communione Eucharistiae, quam regina recipit de manu Papae.
Coronatis itaque rege et regina, Alleluia, vers.
et repetito Alleluia per chorum; Evangelium vero
per cardinalem diaconum decantetur. Dicto
Evangelio, Credo in unum Deum, offertorium;
post communionem papae, et postquam rex communicaverit,
et sacrum sanguinem Domini nostri
Jesu Christi susceperit, regina genuflexa de manu
Romani pontificis sedentis, et mitram tenentis in

capite, consecratam Hostiam reverenter sumat,
et ad suum thalamum revertitur; et post finem Missae,
recepta Benedictione a papa communiter in
Missis papalibus fieri consueta, regalibus indumentis
amicta, 412 nihil, ut supra dictum est, velaminis
tenens in capite, sed expansis crinibus et solutis,
coronam gestans in capite, sedens in equo cum sua
comitiva, regem praecedat, et rex sequatur ornatus
regalibus, ut superius est expressum.
CXI. De canonizatione unius sancti.
Ipsa die canonizationis mane, descendente papa
ad ecclesiam, occurrat processio; post quam recipit
dominus papa cardinales et praelatos, ut moris est,
ad reverentiam in medio ecclesiae, et facit Sit nomen
Domini benedictum. Accipit pulpitum cum cardinalibus

tantum, et ibi parantur cardinales albis, praelati
pariter; et stant inferius in navi ecclesiae a lateribus.
Dominus papa habens mitram, et manto indutus
stans vel sedens praedicat. Finita praedicatione, praedicit
se oraturum; hortatur ut orent. Incipit Veni
Creator cum nota, et genu flectit, et post statim
surgit; caeteri prosequuntur, si placebit. Diaconus a
dextris dicet Flectamus genua, et dominus papa et
caeteri basse et secrete orabunt; et post morulam
diaconus, qui est a sinistris, dicet Levate; et dominus
papa et omnes surgent. Dominus papa stans cum
mitra definit sanctorum catalogo ascribendum, et
tanquam sanctum ob omnibus venerandum; ipsumque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.