PL 78, col. 1346

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

albo et mitra cum perlis. Finitis dictis Vesperis,
dedit Benedictionem. Qua data, exuit se dicto pluviali,
et recepit cappam suam quotidianam de panno
et cum dicta cappa stetit in loco quo prius steterat.
Interim cantores incoeperunt cantare Vesperas mortuorum,
et continuaverunt dictos Vesperos, dicto
domino cardinali stante seu sedente cum dicta cappa
super faldistorio et sine mitra. Completis vero
dictis Vesperis per cantores usque ad Magnificat,
cardinalis dixit Orationem, et duo de acolythis suis
tenuerunt sibi duo candelabra cum candelis accensis.
Quibus finitis, incoeptum fuit Matutinum de mortuis,
ubi praefatus cardinalis semper stetit, prout in Vesperis,
cum dictis candelabris; et fuit incensatum altare
ad Magnificat et ad Benedictus.
522 Illi duo cardinales et prior presbyterorum qui
steterunt ante papam, stant et sedent ut prius ante
papam in scabellis suis. Ad Magnificat papa accedit
ad altare, et thurificatur, et cophinum ubi stat
corpus Christi. Reverso ad cathedram suam, sibi
soli, et nulli alteri, incensum datur. Ipse dicit Orationem,
scilicet Fidelium Deus omnium conditor.
Nota quod incensatur ad Magnificat et ad Benedictus
in officio mortuorum. Primo incensatur altare, et
deinde incensatur papa, et non alter.
Nota quod datur Benedictio per papam post dictam
Orationem.
Item nota quod si papa vult, potest post Vesperas
ibidem illam cappam de scarletto deponere, et reassumere
pluviale. Verum est quod de more est propter

honestatem, ut cum praedicta cappa revertatur
ad eameram suam. Consueverunt tamen aliquando
Romani pontifices, completis Vesperis mortuorum,
audire totum Matutinum de mortuis cantandis per
cantores, et stare cum dicta cappa et mitra alba. Completis
Antiphonis mortuorum, papa surgit, et per
modicum spatium stat, quousque incipiantur lectiones
per dictos cantores. Alia fiunt per ordinem de
Oratione, de incensatione et candelabris, prout in
Vesperis mortuorum.
CXXXII et CXXXIII. De officio Mortuorum.
In Missa vero defunctorum venit cum praedicta
cappa et cum mitra alba simplici, et diaconus et subdiaconus
utuntur tunicella et dalmatica ista die, et
non planetis; et subdiaconus portat crucem ante

papam. Ad Evangelium portantur luminaria, sed
non incensum; et dicto Sanctus, immediate descendit
a cathedra sua, et vadit ante altare; et ibi flexis
genibus usque ad Pater noster. In ista Missa non
datur Benedictio post Missam, nec ad Evangelium;
nec osculatur liber, nec pes papae. Nulli datur incensum
nisi papae tantum; nec thurificatur altare,
nisi in Offertorio tantum, et tunc solus papa thurificatur;
una Oratio dicitur. Semper cardinales consueverunt
istam Missam celebrare. Finita Missa praelatus
qui facit officium immediate deponit casulam, et
recipit pluviale magnum. Interim cantores cantant Libera me, Domine de morte aeterna;
et praelatus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.