PL 78, col. 1347

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

praedictus facit absolutionem, prout in Missali continetur,
et tantum una Oratio dicitur, scilicet Fidelium
Deus omnium conditor, etc.
Nota quod nunquam in Missis defunctorum portantur
chirothecae, nec sandalia; nec aliqua Benedictio
datur, nec liber osculatur. Quod si papa celebraret,
diaconus nec subdiaconus communicarent de manibus
papae. Nec est de more, quod Romani pontifices
celebrant in pontificalibus pro defunctis, sed bene
secrete.
523 CXXXIV. De sermone in Missis defunctorum.
Notandum, in hac Missa non est sermo, nec unquam
coram Romano pontifice debet fieri pro defunctis;
nec ipse unquam celebrat in pontificalibus pro
defunctis, sed secrete.
Item sciendum quod Romana curia non consuevit
in Missis defunctorum, quandocunque funera essent
praesentia, et quantumcunque nobilia, habere sermonem.
Contrarium hujus rubricae servatur modernis
temporibus.
Item sciendum quod in Missis militum, baronum,
ducum, comitum, regum et imperatorum, quae celebrantur
coram papa, nunquam est sermo; nec
etiam in sui absentia, ubi sunt cardinales, sed si
cardinales non essent, sermo potest fieri.
Nota, si contingeret Romanum imperatorem diem
suum extremum claudere in curia Romana, sive in
Urbe, sive extra, post Missam debet fieri sermo,
quem debet facere aliquis cardinalis, et tunc intersunt
cardinales.
Item nota quod sermo solummodo fieri debet pro
Romano pontifice vel pro cardinali in die sepulturae,
duntaxat in praesentia cardinalium excepto imperatore.
Notandum quod in obsequiis domni Urbani VI
omni die voluerunt per totam novenam habere sermonem,
et habuerunt contra consuetudinem.
CXXXV. De sancto Martino et sancto Clemente, rubrica.
In die sancti Martini non fit commemoratio de sancto
Menna. Item si festum sancti Martini vel Clementis
in Dominica quarta Novembris venerit, in qua ponuntur
XII parvi prophetae, fiat de sancto, quia
habet tria Responsoria et parvi prophetae leguntur
per hebdomadam. Ista non est historia propria.
CXXXVI. De Mitra rubrica.

Nota bene, et bene nota, prout est in rubrica de
mitra portanda, quia quandocunque papa indutus
portat mitram in capite in officio, duo diaconi stant
ante ipsum, et unus presbyter cardinalis.
CXXXVII. De cappa portanda.
Sed nota quod in Parasceven, quando papa stat
cum cappa lanea, a medio pectoris aperta usque ad
pedes, tunc non stant ante eum, quoniam non
consuevit mitram portare, neque caputium replicatum
super caput, nec etiam nocte Nativitatis.
524 CXXXVIII. De cappa et mitra portandis in officiis mortuorum.
Item in die defunctorum in Vesperis et in Missis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.