PL 78, col. 1353

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

si aliqui cardinales volunt interesse, stent in
banchis sine paramentis, induti cappis laneis non
rubei coloris; et sic infra totam novenam alio quam
dicto colore utantur; et dictae banchae non debent
esse coopertae, nec capella debet esse parata, neque
strata pannis.
Item debent esse ante et circumquaque ad minus
in capella XXV torticiae seu brandones, quilibet ad
minus de VI lib. cerae, et fiant multa altaria in palatio,
in magna capella et in parva; et dentur cuilibet
sacerdoti celebranti V grossi papales pro anima sua
per thesaurarium. De thesauro Ecclesiae nihil datur,
et male.
Item dominus camerarius sit avisatus cum thesaurario,
quod nigri panni habeantur in magna copia

et bona hora, ita quod familiares sint induti,
antequam funus exeat de palatio; et in illa Processione
semper subdiaconus papae bajulet crucem ante
feretrum, et omnes processionaliter bini et bini post
corpus vadant.
Primo ipse camerarius indutus cappa nigra, si non
sit cardinalis; et tunc cauda sibi non portatur, nec
per totam novenam in exsequiis. Quod si sit cardinalis,
non induitur nigro, neque rubeo aut viridi
colore, sed in aliis coloribus, neque alii cardinales
per totam novenam dictis coloribus debent uti.
Et in die prima sepulturae ad minus debent esse
CC tortitiae, quaelibet de sex libris cerae; et in castro
doloris in quatuor angulis unum de dictis brandonibus,
et in medio superius unum aliud, et circumquaque

abundantia candelarum, quae debent accendi
antequam Missa incipiatur; et circumquaque debent
esse familiares induti de nigro, etiam camerarius, si
non sit cardinalis. Quod si esset, staret cum aliis
cardinalibus in choro.
Item debent dare cuilibet cardinali unam tortitiam
ad minus quatuor librarum de cera in dicta Missa,
quam tenere debet ante eos unus scutifer eorum, et
hoc idem de praelatis. Sed tortitiae aliorum praelatorum
sunt de tribus libris cerae; poenitentiariorum
vero et aliorum nobilium de una libra cerae; sed
canonicorum et aliorum presbyterorum de quarta
parte librae, prout placebit dicto camerario.
Advertat tamen, quod omni die ad minus sint XL
torticiae circa feretrum seu castrum doloris; desuper

vero non debent esse candelae nisi prima die; et in
novena dictum castrum debet circumdari panno serico
cum armis papae et Ecclesiae; et subtus debet
esse feretrum coopertum duobus pannis de auro nobilissimo
etiam cum armis, et in quolibet capite unum
pulvinar de eodem panno cooperto, unum ad caput,
et aliud ad caudam; et super quolibet debet stare
unum pileum pulchrum papae per totam novenam.
530 CXLVI. De Missis per totam novenam.
Item omni die dantur candelae praelatis indutis de
nigro, stantibus circa feretrum, prout in prima die,
quas, si volunt, secum reportant, etiam poenitentiariis
et canonicis ecclesiae in qua fit officium; sed
facta absolutione omnia luminaria exstinguantur, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.