PL 78, col. 1354

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

tunc fiat sermo. Nec cardinales induti accedunt ad
feretrum, sed exspectant illos quatuor qui absolvunt
corpus. Est etiam sciendum quod prima die
prior episcoporum cardinalium debet dicere primam
Missam, et facere sermonem, vel committere sermonem
alicui praelato vel magistro in theologia; Missam
vero non debet committere, quia si non posset
celebrare, debet eam dicere secundus episcopus cardinalis,
vel tertius, et sic deinceps. In hac Missa
tantum dicitur una Oratio, scilicet, Deus, qui inter
apostolicos, etc. Finita vero Missa, dictus cardinalis
qui eam celebravit, cum diacono, subdiacono et socio
indutis sacris vestibus, veniunt ad focum ubi
stant alii cardinales; et tunc fit sermo, nec datur
Benedictio praedicanti. Finito vero sermone, omnes

cardinales recipiunt amictum, superplicium, pluviale
nigrum, et mitram albam de garnello simplicem, et
vadunt ad corpus, si non est sepultum; bini et bini
secundum ordinem suum accedunt subtus praedictum
castrum cum mitris in capitibus. Sed qui fecit officium
omnes antecedit, quicunque sit. Et tunc cantores
cantant Subvenite, sancti Dei. Quo completo,
dictus cardinalis, mitra deposita, thurificat, et cum
aqua benedicta aspergit feretrum, et dicit praedictam
Orationem. Et tunc cantores iterum cantant Memento
mei, Deus; et alius episcopus cardinalis eodem
modo thurificat, et dicit aliam Orationem. Et tertio
post aliud responsorium prior presbyterorum dicit
aliam Orationem eodem modo; et quarto cantatur Libera me, Domine,
per universum clerum, secundus

presbyter cardinalis dicit ultimam Orationem. Haec
omnia fiunt prout continentur in Pontificali. Quibus
expletis, omnes recedunt ad propria depositis paramentis.
Sciendum tamen quod omni die debet esse
Missa quae debet dici per cardinales juxta ordinem
suum, et sermo per eosdem, nisi committant praelatis
vel magistris in theologia, aliis non.
CXLVII. De panno distribuendo post mortem papae.
Item sciendum de pannis distribuendis iste modus
consuevit observari. Primo camerarius, si non sit
cardinalis, cum duobus capellanis et duobus scutiferis;
item thesaurarius, item confessor, si sit praelatus;
isti tres domini de eodem panno bono et
nobili.
Item referendarii de eodem panno; item cubicularii

de alio panno minori, et clerici camerae; item
medici cum scutiferis papae de simili panno cubiculariorum.
Item magistri buticulariae, panetariae,
aquae falleriae, cerae, coquinae, de alio panno minori;
item ostiarii, janitores, 531 clerici capellae, caeremoniarum,
omnes de consimili panno magistrorum
buticulariae, et servientes armorum. Juxta voluntatem
domini camerarii omnes induantur, totum stat
in sua voluntate.
Item duo coqui papae de eodem panno officialium.
Item de prima porta et secunda, de eodem et consimili
panno; item cursores, famuli de palefrenario, de
panetaria, de buticularia, de cera et coquina, omnes
de uno panno minori, ad minus de quolibet officio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.