PL 78, col. 1358
Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne
omni die de Missa dicenda coram cardinalibus, et
teneat unam lampadem accensam in capella, et
aliam in medio conclavis; et custodiat paramenta,
calicem, librum, et chlamydem sancti Petri cum mitra
consistoriali.
Item sciendum quod domini cardinales post mortem
domini Gregorii papae XI voluerunt audire in
hospitali sancti Spiritus Missam de Spiritu sancto.
Sequenti die post novenam fuit quia voluerunt habere
consilium cum Romanis, antequam intrarent
conclavim, pro conservatione conclavis.
Item post mortem domini Urbani VI domini cardinales
post Missam nonam et sermonem voluerunt
audire Missam ibidem de Spiritu sancto cum sermone,
quam dixit dominus Pisanus. Tali cera fuit
sibi administrata de camera apostolica undecim magnae
candelae, et duo brandones. Item intrarunt conclave
eodem die de cero post Vesperas.
Item fuerunt deputati quatuor praelati ad custodiendum
conclave, duo pro parte camerarii, qui portaverunt
baculos in manibus, et duo ex parte collegii;
et istos camerarius non permisit portare baculos, nec
post de suis, nisi unum, qui fuit ille, portavit. Item
extra fuerunt ad conservandum conclave destinati
duo banderenses cum quatuor famulis quilibet
sex . . . . . .
Nota quod quando papa est creatus, induitur aliis
pannis. Vestimenta quibus exuitur debent esse dicti
clerici capellae, secundum quod fuit semper observatum.
In novena castrum doloris fuit ornatum candelis
prout in prima die: brandones fuerunt circumquaque
feretrum, prout ante; et in quolibet angulo castri
brandonem unum, et in cacumine superius unum
valde magnum de cera alba, forsan XXV librarum,
quia fuit cereus paschalis. Primus circulus candelarum
castri continebat XXIV candelas a quolibet latere;
spatium erat de candela ad candelam quasi
palmae unius.
CL. Qualiter papa Bonifacius IX venit in Vesperis vigiliae Nativitatis beatae Mariae.
Nota quod die Jovis 7 mensis Septembris, in vigilia
Nativitatis beatae Mariae virginis, in primis Vesperis
dominus Bonifacius papa IX fuit in Vesperis
cum pluviali rubeo et mitra aurifrigiata, et non solemni;
et incoepit Vesperas, et dixit Orationem solummodo,
nec incoepit Antiphonam. Cardinales incoeperunt,
nec deposuerunt cappas laneas, totum
dixerunt cantores. Auditores, acolythi fuerunt cum
superpliciis, et cardinalis Tudertinus de mane fecit
officium anno 1391, pontificatus sui anno 2.
535 CLI. De diebus Mercurii, Jovis, Veneris, et Sabbati hebdomadae sanctae.
Attende quod die Mercurii sancta in Matutinis dominus
papa venit cum sola chlamyde rubea et sine
mitra. Cathedra est parata; nec diaconi cardinales
sedent ante eum, sed in locis suis; nec episcopus
vel presbyter qui servit sibi de libro, sedent ante