PL 78, col. 1359

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

eum super scabellum, sed omnes in locis suis sedent.
Die Jovis eodem modo per omnia.
Item die Veneris sancta papa venit ad officium
cum cappa a medio pectoris inferius aperta, foderata
de herminis, cum mitra alba simplici de garnello aut
aurifrigiis.
Item de sero in Matutinis venit cum dicta cappa et
sola bireta rubea in capite; et in toto officio tenet
super caput absque mitra.
Item in die Sabbati sancti in Missa venit cum pluviali
rubeo sine perlis. Item de sero in Matutinis
venit cum chlamyde alba et sine perlis.
CLII. De obviatione cardinalis intrantis in Romanam curiam.
Nota quod si cardinalis veniat, quod si fuit extra
curiam per aliquod tempus pro negotiis suis, vel ratione
solatii, non tamen Nuntii vel legati, quando
redit et intrat civitatem, ubi Romana curia residet,
cardinales alii non debent ei ire obviam, sed mittunt
eorum familiares ad sociandum illum.
Item si aliqui cardinales amore vel ex nobilitate
aut consanguinitate occurrunt ei obviam, si sit unus
qui intrat, et alii qui obviant, plures sint in pari numero;
ille qui noviter venit, solus debet praecedere,
et alii post eum bini et bini; deinde patriarchae,
deinde protonotarii, et alii juxta ordinem suum.
CLIII. De canonizatione sanctae Brigidae
Sequitur canonizatio sanctae Brigidae. Anno Domini
1391, et die Sabbati, 7 mensis Octobris, pontificatus

Domini Bonifacii IX, anno 2, facta fuit canonizatio
beatae Brigidae in magna capella sacri palatii Romae
prope sanctum Petrum, in qua talis modus fuit observatus.
Primo die Veneris patriarcha Gradensis, confessor
et referendarius dicti domini, ex praecepto sanctitatis
suae consistorium generale mandavit, item canonizationem
sanctae Brigidae, ut omnes deberent venire
ad ipsam solemnitatem. Item campanae omnium ecclesiarum
deberent pulsari hora Completorii, et
crastina die hora Tertiarum etiam mandavit.
Item parata fuit capella circumquaque de pannis,
et sternata de frondibus de verta. Magister folrariae
fecit.
Item circumquaque per totam capellam fuerunt

tortitiae seu brandones, 536 quilibet de undecim
libris cerae, fuerunt in summa LXXXVI. Modum dictarum
candelarum et ordinem brandonum inveni.
Item in die Sabbati de mane dominus papa audivit
magnam Missam de Spiritu sancto in camera sua.
Item post magnam Missam venit ad magnam capellam,
eum comitantibus omnibus cardinalibus et
nobilibus Romanis, cum pluviali rubeo consistoriali
et mitra de perlis consistoriali; et facta reverentia
aliquali ante altare, ascendit ad aliam cathedram
longe ab altari paratam; et ibi recepit omnes cardinales
et praelatos ad reverentiam cum cappis laneis
more solito. Qua reverentia finita, accessit ad aliam
cathedram cum scabello paratam ante medium altaris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.