PL 78, col. 1361
Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne · Additiones (Petrus Amelius), J. P. Migne
fecit recipi pro papa . . . . . per sex cardinales, qui deberent
omnes esse sacristae. Primus erat dominus de
Alençonio Philippus; secundus de Anglia dominus
Adam; alter Reatinus.
Ista die papa non potuit dicere magnam Missam de
sancta, causa infirmitatis, sicut debebat, sed in crastinum
celebravit, ubi istum ordinem tenuit.
Dominica ergo die 8 mensis Octobris, bono mane,
post parvam Missam, dominus papa, indutus cum
pluviali et mitra cum perlis consistoriali, descendit
ad ecclesiam sancti Petri cum omnibus cardinalibus,
duobus patriarchis, Constantinopolitano scilicet, et
cum praelatis, et toto clero; et in porta ecclesiae venerunt
ei obviam omnes canonici sancti Petri cum
cruce, pluvialibus, pavilione, et campana processionaliter,
cantando Te Deum laudamus, duxerunt eum
ad majus altare; et facta aliquali Oratione ante altare,
recessit ad cathedram, ubi consueverunt Romani
praesules induere se, et sedendo cardinales et
omnes praelati venerunt ad reverentiam, et ipse voluit
quod cantaretur Tertia. Missa fuit de sancta Brigida
cum commemoratione de Dominica. Tunc primo
ego incoepi de mandato sedere inter cardinales episcopos.
Processit Missa ordine suo.
Item post Evangelium diaconus a sinistris dixit Confiteor,
et dicto Credo in unum Deum, et post Offertorium
papa sedebat super bassam cathedram cum
scabello ante regias ferreas papae, ubi lectum fuit
Evangelium, versa facie ad sedem, in qua fuit indutus.
Tunc domini commissarii tres cardinales de canonizatione
istius sanctae exierunt de sacristia sancti
Petri cum oblationibus suis.
Primo dominus de Francia cum duobus magnis
tortitiis accensis, coopertis de auro, obtulit osculando
pedem et manum; secundo dominus Anglicanus cum
duobus panibus coopertis, cum tobaleis et armis et
scudetis sanctae Brigidae, et trium cardinalium commissariorum;
et osculatus est pedem et manum papae;
tertio dominus Barensis cum duobus magnis bacilibus
de vino et malvatico, quae vocantur Romae scyphi
deaurati, et cum armis et scudetis dominae et cardinalium
praedictorum; et osculatus est pedem et manum
papae.
Ultimo venerunt quinque procuratores istius sanctae
cum advocato, et quilibet obtulit unam magnam
candelam de una libra cerae albae, modicum laboratam
cum rosis et floribus, viridis, alba et rubea.
Item unum parvum canistrellum, totum depictum
de colore viridi, in quo fuerunt duae columbae albae
et duae turtures.
538 Item nota quod canonici in Processione debuerunt
habuisse grossas candelas de cera in manibus
Additiones vero quae in die Cinerum Dominus Bonifacius
IX in die praedicta descendit ad magnam
Missam in magna capella in Perusio cum pluviali et
mitra sine perlis, et sic dedit cineres. Quibus datis,