PL 78, col. 1395

Constitutiones Lateranenses (Gregorius I), J. P. Migne

sua solemnitate cantari jubemus, diebus Dominicis,
et festis duplicibus, et per totam Octavam beati
Joannis Baptistae duntaxat exceptis; quibus diebus,
uti in caeteris anni mensibus, ad ipsam secundam
Missam celebrandam canonici sunt astricti. Canonicus
vero sacerdos, qui celebrabit pro tempore in festis
duplicibus, denarios decem et octo, et diaconus et
subdiaconus denarios novem, quibus ultra ea quae
erant alias habituri, recipiant a camera Ecclesiae
praelibatae; aliis vero diebus medietatem recipiant de
praedictis, dum celebrabunt ibidem.
4.
In divini numinis cultum lumina deservire corporea
congruum arbitrantes, statuimus quod vicarius
et camerarii, qui pro tempore fuerint, provideant
diligenter ne circa lumina opportuna Lateranensis
Ecclesia defectum aliquem patiatur. Mansionarii
quoque aliis horis et Missa campana congrua hora
pulsent, et lampades accendant. Quod si non fecerint,
pro qualibet hora vel vice in denariis duodecim puniantur.
Donec vero pro Missa pulsabitur, ante finem

pulsationis hujusmodi sacerdos, diaconus et subdiaconus,
qui per hebdomadam celebraturi sunt Missam, 579
se parent et induant cum acolythis, qui
eisdem deserviant. Si vero quisque eorum fuerit ita
tardus, ut ejus exspectatio fuerit exspectantibus
onerosa, fecerit tamen postquam venerit illud quod
ipsius ordo requirit, puniatur in duplo ejus quod
pro illa Missa ad ipsum perventurum ex distributionibus
fuisset. Quod si nullo modo celebraverit seu
ministraverit, si canonicus, in solidis quinque; beneficiatus
vero in denaris triginta; acolythus in
quindecim irremissibiliter puniatur, applicandis illa
die celebrantibus et ministrantibus pro eisdem.
5.
Cum in festis duplicibus canonicus in Lateranensi
Ecclesia celebraturus est Missam, tam in primis,
quam in secundis Vesperis, duo; si vero festum fuerit
multum solemne, quatuor beneficiati cum ipso
pluvialibus sint induti. Qui contra fecerit, canonicus
tres solidos, beneficiatus vero duos pro vice perdat,

ipsius poena dimidia camerae, dimidia vero celebrantibus
pro eisdem et ministrantibus applicanda;
quibus camerarii de contrafacientium fructibus, vel
ipsius capituli, si ipsorum fructus fuerint aliter ad
capitulum devoluti, satisfacere teneantur.
6.
Ut praelatis honor debitus impendatur, sancimus
quod dum aliquis praelatus, et potissime cardinalis
in ipsa Ecclesia in pontificalibus celebrabit, nullus
sacerdos in eadem cum nota celebrare praesumat,
puniendus, si contrafecerit, arbitrio domini vicarii
domini cardinalis.
7.
Statuimus et ordinamus quod in eadem Ecclesia
sint perpetuo quatuor acolythi, qui tam canonicis
quam beneficiatis vel aliis ministrantibus, dum
Missarum solemnia celebrant, in ipsis officiis, et
aliis praeparantibus subministrent, prout est hactenus
consuetum.
8.
Sacrista ex proprio juramento tenetur omni die
Sabbati facere tabulam de canonicis et beneficiatis qui
debent in futura hebdomada celebrare, et de cantoribus

in choro per circuitum; et de his qui debent
pluviales tenere, et omnibus aliis qui debebunt in
ipsa hebdomada deservire; et quicunque cantor non
obedierit, vice qualibet poenam duorum solidorum
incurrat.
9.
In choro servari jubemus modum et ordinem
subsequentem, videlicet quod ab una parte chori sit
medietas canonicorum, beneficiatorum, acolythorum
et capellanorum, qui choro servire tenentur; ab alia
vero reliqua; ipsumque chorum intret quilibet ante
finitam pulsationem ad Missam, vel Horam, vel saltem
antequam primus Horae Psalmus, vel Missae
introitus compleatur. Ubique resideat devote, sine
confabulatione aliqua, murmuratione vel rumore;
de una parte chori non discurrat; nec ab inde recedere
vel exire praesumat ante finitum officium, nisi
negotium Ecclesiae vel corporis necessitas immineret,
et tunc ad capitularem locum vel residentiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.