PL 78, col. 38

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
Qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus
exsulantem, pietatis indulgentia ad veniam vitamque
revocasti, mittendo nobis unigenitum Filium
tuum Dominum et Salvatorem nostrum; per quem
Majestatem tuam, etc.
Benedictio. --Deus, qui Unigenitum suum misit,
ut mundum salvaret, ejusdem salutis vos participes
efficiat, et in ea perseverabiles reddat. Amen. Iram
quae super infideles manet a vobis amoveat, et ab ea
vos in perpetuum liberos efficiat. Amen. Spiritum
Filii sui vobis attribuat, ejusque donis vos affatim
exuberare concedat. Amen. Quod ipse praestare dignetur

cujus regnum.
Ad Complendum. --Per hujus, Domine, operationem
mysterii, et vitia nostra purgentur, et justa desideria
compleantur. Per Dominum, etc.
Super populum. --Propitiare, misericors Deus,
supplicationibus nostris, et populum tuum pervigili
protectione custodi, ut qui Unigenitum tuum in
carne nostri corporis Dominum natum esse fatetur,
nulla possit diaboli falsitate corrumpi. Per eumdem.
NONIS JANUARII.--(139) IN VIGILIA THEOPHANIAE.
Ad Vesperes. --Corda nostra, quaesumus, Domine,
venturae festivitatis splendor illustret, quo mundi
hujus tenebris carere valeamus, et perveniamus ad
patriam claritatis aeternae. Per.
Super oblata. --Tribue, quaesumus, Domine, ut

praesentibus illi immolemus sacrificiis, et sumamus
quae venturae solemnitatis pia munera praeloquuntur.
Per, etc.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et
te laudare mirabilem Dominum in omnibus operibus
tuis, quibus sacratissima regni tui mysteria revelasti.
Hanc etenim festivitatem dominicae apparitionis index
stella praecessit, quae natum in terra coeli Dominum
magis stupentibus nuntiaret. Ut manifestandus
mundo Deus et coelesti denuntiaretur indicio, et
temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio
panderetur. Et ideo, etc.
16 Ad Complendum. --Illumina, quaesumus, Domine,

populum tuum, et splendore gratiae tuae cor ejus
semper accende, ut, Salvatoris mundi stella famulante,
manifestata Nativitas mentibus eorum et reveletur,
semper et crescat. Per eumdem.
VIII IDUS JANUARII.--(140) IN EPIPHANIA DOMINI.
Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus
(141) stella duce revelasti, concede propitius ut qui
jam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.