PL 78, col. 39

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

speciem tuae celsitudinis perducamur. Per eumdem,
etc.
Super oblata. --Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine,
dona propitius intuere, quibus non jam aurum,
thus et myrrha profertur, sed quos eisdem muneribus
declaratur, immolatur et sumitur, Jesus Christus
Dominus noster.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere:
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis
apparuit, (142) in novam nos immortalitatis
suae lucem reparavit. Et ideo cum angelis, etc.
Te igitur, clementissime Pater, etc.
Benedictio. --Deus, lumen verum, qui Unigenitum

suum hodierna die stella duce gentibus voluit
revelare, sua vos dignetur benedictione ditare. Amen.
Quo exemplo (143) magorum mystica Domino Jesu
Christo munera offerentes, spreto antiquo hoste,
spretisque contagiis vitiorum, ad aeternam patriam
redire valeatis per viam virtutum. Amen. Detque
vobis veram mentium innocentiam qui super Unigenitum
suum Spiritum sanctum demonstrare voluit
per columbam, eaque virtute mentes vestrae exerceantur
ad intelligenda divinae legis arcana, qua in
Cana Galileae lympha est in vinum conversa. Amen.
Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum. --Praesta, quaesumus, omnipotens
Deus, ut quae solemni celebramus officio, purificatae
mentis intelligentia consequamur. Per.
Aliae Orationes. --Omnipotens sempiterne Deus,
fidelium splendor animarum, qui hanc solemnitatem
electionis gentium (144) primitiis consecrasti, imple
mundum gloria tua, et subditis tibi populis per luminis
tui appare claritatem. Per.
17 Alia. --Deus, illuminator omnium gentium,
da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud lumen
splendidum infunde cordibus nostris, quod trium
magorum mentibus aspirasti. Per.
Alta. --Da nobis, quaesumus, Domine, digne celebrare
mysterium, quod in nostri Salvatoris infantia
miraculis coruscantibus declaratur, et corporalibus
incrementis manifesta designatur humanitas. Per
eumdem.
Alia. --Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Salvatoris

mundi, stella duce, manifesta Nativitas mentibus
nostris reveletur semper et crescat. Per eumdem.
Alia. --Illumina, quaesumus, Domine, populum
tuum, et splendore gratiae tuae cor ejus semper accende,
ut Salvatorem suum et incessanter agnoscat,
et veraciter apprehendat. Per Dominum nostrum.
DOMINICA I POST THEOPHANYAM.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.