PL 78, col. 732

Liber responsalis (Gregorius I), J. P. Migne

cognoscamus, Domine, in terra viam tuam; in omnibus
gentibus Salutare tuum. Ant. Da mercedem,
Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Ant.
Lex per Moysen data est, et veritas
per Jesum Christum facta est.
In Evangelio.
Antiph. Vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod
interpretatur nobiscum Deus. Ant. Ecce ancilla Domini,
fiat mihi secundum verbum tuum. Ant. Maria
autem conservabat omnia verba haec conferens in
corde suo. Ant. Tu, Bethlehem terra Juda, non eris
minima inter principes Juda. Ex te enim exiet qui
regat populum meum Israel.
Feria quarta, in matutinis Laudibus.
Noli [Nolite] timere; quinta enim die veniet ad vos
Dominus noster. Ant. Prophetae praedicaverunt nasci
Salvatorem de virgine Maria. Ant. Spiritus Domini
super me, evangelizare pauperibus misit me. Ant.
Ecce veniet Dominus, ut sedeat cum principibus, et

solium gloriae teneat. Ant. Annuntiate populis et dicite:
Ecce Deus Salvator noster 740 veniet. Ant.
Propter Sion non tacebo, donec egrediatur, ut splendor
justus ejus.
In Evangelio.
Antiph. Missus est Gabriel angelus ad Mariam
virginem desponsatam Joseph. Ant. Joseph, fili David,
noli timere accipere Mariam conjugem tuam;
quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est,
alleluia.
Feria quinta, in Matutinis.
Antiph. De Sion veniet Dominus omnipotens, ut
salvum faciat populum suum. Ant. Convertere, Domine,
aliquantulum, et ne tardas [tarda, vel tardes]
venire ad servos tuos. Ant. De Sion veniet qui regnaturus
est Dominus Emmanuel; magnum nomen
ejus. Ant. Ecce Dominus meus et honorabo eum; Deus
Patris mei, et exaltabo eum. Ant. Dominus legifer noster,

Deus Rex noster, ipse veniet et salvabit nos.
In Evangelio
Antiph. Dominus in potestate magna, et
videbit eum omnis caro. Ant. Dicite: Pusillanimes,
confortamini. Ant. Estote parati, similes hominibus
exspectantibus Dominum, quando revertatur ad nuptias. Ant.
Vigilate animo; in proximo est Dominus
Deus noster. Ant. Veniet iterum angelus tuus, et
docebit nos vias tuas, Domine. Ant. Intuemini quantus
sit iste gloriosus, qui ingreditur ad salvandos
populos.
Feria sexta, in Matutinis.
Antiph. Constantes estote, videbitis auxilium Domini
super vos, Ant. Ad te, Domine, levavi animam
meam; veni, et eripe me, Domine, ad te confugi. Ant.
Veni, Domine, et noli tardare; relaxa facinora
plebi tuae Israel. Ant. Deus a Libano veniet, et splendor
ejus sicut lumen erit. Ant. Ego autem ad Dominum

aspiciam, et exspectabo Dominum Salvatorem
meum. Ant. Completi sunt dies Mariae ut pareret filium
suum primogenitum. Ant. Ecce completa sunt
omnia quae dicta sunt per angelum de virgine Maria.
Antiphonae majores in Evangelio.
Antiph. O Sapientia! quae ex ore Altissimi prodiisti,
attingens a fine usque ad finem fortiter, suaviter,
disponensque omnia, veni ad docendum nos viam
prudentiae. Ant. O Adonai, dux domus Israel! qui
Moysi in igne flammae rubi apparuisti, et ei in Sina
legem dedisti, veni ad redimendum nos in brachio
extento. Ant. O radix Jesse! qui stas in signum populorum,
super quem reges continebunt os suum,
quem gentes deprecabuntur, veni ad liberandum nos,
jam noli tardare. Ant. O clavis David, et sceptrum
domus Israel! qui aperis et nemo claudit, claudis et
nemo aperit, veni et educ vinctum de domo carceris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.