PL 78, col. 799

Liber responsalis (Gregorius I), J. P. Migne

apertae sunt, quas [quae] hodie gloriosa cum angelis
triumphas. Psal. Coeli enarrant. Ant. Benedicta tu
in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Psal.
Domini est terra. Vers. Specie tua et pulchritudine
tua.
In secundo nocturno.
Antiph. Specie tua et pulchritudine tua, intende
prospere procede et regna. Psal. Eructavit. Ant.
Adjuvabit eam Deus vultu suo, Deus in medio ejus
non commovebitur. Psal. Deus noster refugium. Ant.
Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est
in te, sancta Dei genitrix. Psal. Fundamenta.
In tertio nocturno.
Antiph. Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola
interemisti in universo mundo. Psal. Cantate 1. Ant.
Dignare me laudare te, Virgo sacrata, da mihi
virtutem contra hostes tuos. Psal. Dominus regnavit,
exsultet. Ant. Post partum virgo inviolata permansisti;
Dei genitrix, intercede pro nobis. Psal.

Cantate 2. Vers. Elegit eam Dominus.
In Matutinis.
Antiph. Assumpta est Maria in coelo; gaudent angeli;
laudantes benedicunt Dominum. Ant. Maria
virgo assumpta est ad aetherem thalamum, in quo
Rex regum stellato sedet solio. Ant. In odore unguentorum
tuorum currimus; adolescentulae dilexerunt
te nimis. Ant. Benedicta filia tu a Domino, quia
per te fructum vitae communicavimus. Ant. Pulchra
es et decora, filia Jerusalem, terribilis ut castrorum
acies ordinata. Vers. Specie tua.
In Evangelio.
Antiph. Quae est ista quae ascendit sicut aurora
consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis
ut castrorum acies ordinata? Antiph. Hodie Maria
virgo coelos ascendit; gaudete, quia cum Christo regnat
in aeternum. Ant. Maria virgo, semper laetare,
quae meruisti Christum portare coeli et terrae conditorem,

quia de tuo utero protulisti mundi Salvatorem. Ant.
O quam pulchra et casta generatio cum
claritate. Ant. Haec est quae nescivit thorum in delicto,
habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ant.
Bonorum enim laborum gloriosus est
fructus. Ant. Speciosa facta es, et suavis in deliciis
tuis, sancta Dei genitrix. Ant. Revertere, revertere
Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te. Ant.
Ante thorum hujus Virginis frequentate nobis
dulcia capita dragmis [cantica dramatis]. Ant. Optimam
partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab
ea in aeternum. Ant. Unguentum effusum est nomen
tuum, Dei genitrix; et recte [recti] diligunt te. Ant.
Oculi tui, sancta Dei genitrix, sicut piscina in Hesebon,
quae sunt in porta filiae multitudinis in aeternum. Ant.
Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem;
ideo dilexit me Rex, et introduxit me in cubicula
sua. Ant. Sicut myrrha electa 819 odorem dedisti
suavitatem, sancta Dei genitrix. Ant. Hortus conclusus
es, sancta Dei genitrix, hortus conclusus, fons

signatus. Ant. Sub tua protectione confugimus, ubi
infirmi acceperunt virtutem; et propter hoc tibi
psallimus, Dei genitrix Virgo. Ant. Paradisi porta
per Evam cunctis clausa est, et per Mariam virginem
iterum patefacta est, alleluia. Ant. Beata mater et
innupta Virgo gloriosa regina mundi. Ant. In flore
mater, in partu virgo, gaude et laetare, Virgo mater
Domini. Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta
Dei genitrix, nostras deprecationes ne despicias
in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper,
Virgo benedicta. Ant. Surge, aquilo, et veni, Auster;
perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Ant.
Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.