PL 78, col. 951

Ordo Romanus I (Auctor incertus), J. P. Migne

continetur. Sequitur Gradale Ne avertas, et legitur
alia lectio. Post quam cantatur canticum Domine,
exaudi, cum Versibus suis. Evangelium vero pronuntiabitur
ita, Passio Domini nostri Jesu Christi secundum
Lucam, et incipit legere; qua perlecta, expletur
Missa ordine suo.
V. Feria 5 Coenae Domini
29.
Media nocte surgendum est, et tangitur signum;
et post haec non nisi in nocte sanctum Pascha
ad Matutinum. At vero ecclesia omni lumine decoretur,
et more solito Deus in adjutorium meum non
dicant, nec Gloriam, nec Invitatorium; sed cantor
incipit in Psalmis Antiphonam, sicut in Antiphonario
continetur. Nec presbyter complet in fine Orationem, 20
sed tacite surgendum est, et lector Benedictionem

non petat; et quando finit, non dicat Tu
autem; sed ex verbis lectionis jubetur facere finem.
Lectiones vero legantur tres de lamentatione Jeremiae
prophetae, ubi dicit: Quomodo sedet sola civitas,
usque, Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion.
Tres de tractatu sancti Augustini, in Psalmo Exaudi,
Domine, Orationem meam primo. Tres de Apostolo,
ubi ait ad Cor. cap. LVII: Ego accepi a Domino
quod et tradidi vobis: IX Psalmos, IX lectiones, IX
Responsoria. Cum autem omnia complenda sunt,
sequitur Matutinum. Matutino completo non dicatur Kyrie eleison
nec Et ne nos inducas in tentationem.
30.
Hora autem tertia ingressi sacrarium, induuntur
dalmaticis, tam pontifex quam omnes diaconi, vel

omni ornamento, sedente pontifice in sella sua; et
praeparantur ampullae duae cum oleo, quarum melior
defertur pontifici, ut, accepto balsamo, et commiscitato
cum oleo, manu sua impleat eam; illam vero
alii ministri teneant plenam, et pontifex lotis manibus
procedit cum septem cereostata ad Missas. Dicta
autem Antiphona ad Introitum, dicit Gloria in excelsis
Deo, et Orationem. Legitur Apostoli lectio: Fratres
convenientibus vobis in unum, usque Ut non cum
hoc mundo damnemur. Sequitur Gradale Christus factus
est pro nobis. Legitur Evangelium secundum
Joannem cap. CXII: In illo tempore sciens Jesus quia
venit hora ejus, usque quemadmodum ego feci vobis,
ita et vos faciatis. Ante quam dicatur Per quem haec

omnia, benedicitur oleum pro infirmis quod populus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.