PL 79, col. 355

Commentarii in librum I Regum (Gregorius I), J. P. Migne

in hoc captivitatis exsilio posita sit, si iter termini
perfecte custodit, post termini hujus angustias, ad altitudinem
immortalitatis pervenit. Unde et termini hujus
terrae valli Seboim, id est caprearum imminere perhibentur.
Vallis quippe caprearum, est mors pretiosa
sanctorum: quia unde moriendo deponuntur, inde ad
gaudia aeterna sublevantur. Capreas quidem velocia
animalia esse, et magnos saltus dare quis nesciat?
Recte ergo sanctarum animarum dignitatem capreae
designant, quae in morte corpora deserunt, sed quasi
magnos saltus dantes, per ingentia merita ad superna
regna conscendunt. Dicat ergo, quia terminus terrae
captivae imminet valli Seboim: quia etsi damnata
est humana conditio, sic tamen est in Dei filio exaltata,
ut cum ad vitae temporalis terminum ducitur,

in morte datur, ut in aeternae vitae celsitudinem sublevetur.
Dicat ergo: Quia tertius cuneus ad iter se vertit
termini in terra captivae, quae imminet valli caprearum:
ut malignos spiritus ad hoc electorum extrema
bona pervertere conari asserat, ut ad superna gaudia
non conscendant. Quae etiam vallis sita contra desertum
dicitur. Quid deserti nomine hoc loco, nisi infernum
accipitur? Desertum quidem recte intelligitur,
ubi electorum nullus invenitur. Desertum etiam dicitur,
in quo aerumnarum solatia nulla sentiuntur.
Vallis ergo caprearum contra desertum sita perhibetur:
quia sanctorum mors 295 diversum omne
ab inferni meritis habet, et conveniens aliquid, et
dignum inferni poenis non habet. Sequitur:
[(Vers. 20, 21.)] Porro faber ferrarius non inveniebatur

in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim
ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat
ergo omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret
unusquisque vomerem, aut ligonem, et securim, et
sarculum.
30.
Haec profecto omnia describuntur, ut modus
subsecuturae victoriae insinuetur. Armati quippe ab
inermibus victi sunt, ut totum, quod vincitur, omnipotentis
Dei laudibus tribuatur. Nos autem si more
nostro spiritualiter ista prosequimur, mysteriis
vacua non inveniemus. Quid est ergo, quod dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in Israel:
nisi quia
ad spiritualia bella non per saeculares litteras, sed
per divinas instruimur. Faber quippe ferrarius in
Israel non invenitur, quia fideles Domini videntes,

arte saecularis scientiae contra malignos spiritus nequaquam
praeliantur. Fabri namque arte adjuti vincerent,
si saecularis eloquentiae jaculis, occultis hostibus
praevalerent. Quae profecto saecularium librorum
eruditio, et si per semetipsam ad spiritualem
sanctorum conflictum non prodest, si divinae Scripturae
conjungitur, ejusdem Scripturae scientia subtilius
eruditur. Ad hoc quidem tantum liberales artes
discendae sunt, ut per instructionem illarum divina
eloquia subtilius intelligantur. A nonnullorum cordibus
discendi desiderium maligni spiritus tollunt:
ut et saecularia nesciant, et ad sublimitatem spiritalium
non pertingant. Bene ergo dicitur: Caverant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.