PL 8, col. 1392

Gesta Liberii (Auctor incertus), J. P. Migne

potestatem in patrui sui dare sententia. Nam et
aqua ibi non emanat. Homines enim promiscui sexus
renasci desiderant, non mori propter me singulum.
Respondit Dionysius presbyter, et dixit: Renascantur;
et si mortui fuerint post baptismum, in cruore
melius vivent.
8. Damasus pollicetur fontes. Liberius baptizat in Pentecoste.
Respondit Damasus, et dixit: « Non
tristetur cor tuum, praesul summe: quia dabo tibi
venam fontis emanantem. » Gaudio consolatus est Liberius
in hunc sermonem, et dicit ei: « Vade, construe
affluente Spiritu: et ego veniens cum fratribus
et adorabo illum quem nobis dimisit Christus, qui
pro nobis est pastor. » Et tertio die venit Damasus,
venit Siricius, venit Innocentius, venit Priscus et

Urbanus diaconi ad beatum Petrum apostolum. Erant
enim ibi monimenta, et super aqua denatabat. Fecit
autem quasi cum eos [(Leg. eis)] consilium Damasus,
et dixit: « Date mihi opera mysterii (ministerii),
ut haec aqua mundetur desuper cadavera hominum. »
Fecit autem cuniculos duos, et exinanivit locum
illum qui est a dextra introeuntibus in basilicam
beati Petri apostoli. Habebat enim ibidem fontem
quae [(leg. qui)] non sufficiebat. Et caecidit montem
Damasus manu sua. Et introivit plus quam consuetum
est. Et construxit fontem. Et nuntiaverunt hi omnes
Liberio episcopo quid actum fuisset. Et jussit convenire
omnes presbyteros, clerosque et universos [(f. ex universis)]
gradibus vel fideles. Et voce clara
dixit: « Vocat Petrus oves suas. Ecce homo fidem

servans, Christum audiens et me peccatorem, fecit
ovile ovium, et dedit eloquio meo dulcedinem mellis:
propter quod ego gaudeo, quia non dimisit Petrus
introire lupum, et devastare oves ejus. Sciatis
baptismum me praedicare in basilica Petri apostoli. »
Hoc omnes cum gaudio susceperunt. Erat enim proximus
dies Pentecosten. Fecit convenire monasteria
et plebem sanctam Christianorum. Et cum laetanea
(litaniis) venit ad beatum Petrum apostolum. Dedit
autem, dum introisset, hanc orationem: « Deus, qui
misisti Filium tuum, et ostendisti creaturae creatorem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.