PL 80, col. 215

Regula coenobialis (Columbanus Hibernus), J. P. Migne

enim de utraque parte semper est continendum,
juxta illud dictum: Continete vos a dextris et sinistris [(Deut. V, 32; II Cor. VI, 7)]
:
in directum semper
per discretionem tendendum est; id est, per lumen
Dei, dicentibus saepius, atque Psalmistae victoris versiculum
cantantibus: Deus meus, illumina tenebras
meas, quoniam in te eripiar a tentatione [(Psal. XVII,
29, 30)]
. Tentatio enim est vita hominis super terram [(Job. VII, 1)]
.
CAPUT IX. De mortificatione.
Maxima pars regulae monachorum mortificatio est,
quibus nimirum per sacram Scripturam praecipitur: Sine consilio nihil facias
[(Eccli. XXXII, 24)]
. Ergo si
nihil sine consilio faciendum, totum per consilium

est interrogandum. Inde etiam per Moysen praecipitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi,
majores tuos, et dicent tibi
[(Deut. XXXII, 7)]
. Sed licet
duris dura videatur haec disciplina, ut scilicet homo
semper de ore pendeat alterius; caeteris tamen Deum
timentibus dulcis ac secura invenietur, si ex integro,
et non ex parte conservetur: quia nihil dulcius est
conscientiae securitate, et nihil securius est animi
impunitate, quam nullus sibi ipsi per se potest tradere,
quia proprie aliorum est examinis. Hoc namque
defendit a timore judicii, quod jam examinaverit
judicantis censura, cui alieni ponderis imponitur
moles, et totum portat quod suscipit, periculum. Majus enim,
ut scriptum est, periculum judicantis
quam ejus qui judicatur [(Sap. VI, 6, 7)]
. Quicunque

itaque semper interrogaverit, si servaverit, nunquam
errabit. Quia si alterius erraverit responsum, fides
credentis et labor obedientis non errabunt, neque
mercede interrogantis carebunt. Nam si per se aliquid
discusserit, qui debuit interrogare, in hoc ipso
arguitur errasse, quod judicare praesumpsit, qui interrogare
debuit: et si rectum fuerit, pravum illi
reputabitur, dum per hoc a recto declinavit; quia
nihil audet per se judicare, cujus officium est tantum
obedire. Cum igitur hoc ita sint, cavenda ubique est
monachis superba libertas, ac vera humilitas discenda;
sine murmuratione et haesitatione obedientibus:
quo juxta Domini verbum, jugum Christi suave,
et onus ejus leve [(Matth. XI, 30)]
sentiant; alioquin
donec Christi humilitatem discant, suavitatem jugi

ejus et oneris illius levitatem non sentient. Humilitas
enim cordis, requies animae est vitiis ac laboribus
fatigatae, ac unicum illius de tot malis refrigerium:
et quantum ad hanc considerationem tuta de tantis
foris vagis ac vanis attrahatur, tantum intus requiescit
ac refrigeretur; ita ut etiam amara illi sint dulcia,
ac dura et ardua ante habita, plana ac facilia
esse sentiat. Mortificatio quoque, superbis ac duris
intolerabilis, illi est consolatio, cui hoc solum placet
quod humile ac mansuetum est. Sciendum autem
est, quod neque hanc martyrii felicitatem, neque
aliud quid utile superveniens poterit perfecte complere
quis, nisi qui in hoc studium singulare posuerit,
ut non inveniatur imparatus, Si enim juxta hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.