PL 80, col. 33

Vita S. Maximi (Dynamius Patricius), J. P. Migne

Vita ejus, quam me ante aliquot annos rurali sermone
conscripsisse constitit, studeam addere quaecunque
vos de illius mirabilibus protinus manifestum est invenisse,
unde ego gemino pudore confundor, cui nec
loquendi facultas conceditur, nec silendi securitas
indulgetur. Si loquar, sensum monstrat detecta rusticitas
imperitum. Nam si licuisset, vel de succincta
poteram dictione placere, cui non possunt dogmatis
augmenta succurrere. Inter utramque ergo constitutus
angustiam, praeceptis vestris parere disposui, placiturus
obedientia, non doctrina. Vetera vos igitur
chartarum indicasti revolvisse volumina, in quae quid
ex ejus operibus beatissimi Fausti antistitis praedecessoris
vestra solertia devota collegerat, unde pauca
sensu potius, quam obtutu, vix discernere potuistis.

Nam plurima aemulae vetustatis edacitas consumpserat,
quae latebant. Quod nisi scriptorum meorum
serie aeternae memoriae traderentur pauca de pluribus,
satis esse impium censuistis. Unde me ex parte votis
vestris satisfecisse censeo, quod in longam ducta

1.
Beatissimi Maximi Rhegiensis urbis antistitis
hodie dies sanctae solemnitatis colitur, qui quotannis
redivivis temporum curriculis renovatur: cujus nos
res gestas pondere pia animi devotio admonet, et
prisca consuetudo compellit. Nisi enim ea quae perspicua
et minime dubia aliorum ratione comperta
sunt, litterarum monumentis consignentur, quae antiquitus
gesta sunt plerumque a novis auctoribus varie

referuntur. Nam ut mysticae actionis ejus insignia
nihil habeant ambiguum, nihilque ex iis vulgaris
affectio fabulosum efficiat, aut de vanitate suspectum,
quae ab illo facta sunt et comprobata, veridico sermone
narranda sunt. Ex quibus ipsis tamen, ne auditori
nimia prolixitas afferret fastidium, permulta
reticuimus, annotavimus pauca.
2.
Beatus Maximus in vico proprio, cui Decomeco
vocabulum est, vitae sumpsit exordium, Christianis
parentibus editus, et factus illico Christianus.
Ab ipsis vero infantiae rudimentis sublimi semper
humilitate crescens, ita teneros aetatis annos morum
maturitate castigavit, ut proprietatem nominis sui
gratia sanctitatis sibi vindicaret. Postquam autem
excessit ex ephebis luxuriae illecebras et blandimenta

animi magisterio et censura edomabat, ut
pollicitae virginitatis, palmam incorruptae integritatis
obtineret, et in regnis coelestibus e carne sub jugum
missa triumpharet. Fuit nimirum bonorum omnium
ornamentis praeditus, estque merito laude ac praedicatione
efferendus: quippe vultu venerabilis, blandus
aspectu, ore placidus, animo serenus, patientia
fortis, magnanimitate conspicuus, pacis amans,
largus erga hostes, labentia fastidiens, coelestium
ardens desiderio, temporalibus aeterna comparans,
temporalia pro aeternis vilipendens atque contemnens.
Et ut interius divinae legis praecepta cognosceret,
naturali ingenii acumine tantum in litteris profecit,
ut legendi aviditate pastum quaereret animae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.