PL 80, col. 34

Vita S. Maximi (Dynamius Patricius), J. P. Migne

propaginem lectio multiplicata subsequitur. Quae
quoties audientibus fecerit dudum lecta fastidium,
ad vestrum poterit pertinere delictum: si mercedis
praemium contulerit, nihil exinde ad me similiter
pertinebit, qui compulsus vestris imperiis, prolixiora
conscripsi, quam volui, et refugium brevitatis omisi.
Me ergo, quem silente peplo prudentissime pastor
exspolias, et tegmine taciturnitatis enudas, supplico
ut eum universo populo diffuso munias intercessionis
praesidio. Quoties lectionis redigitur longitudo,
nec dictio impolita displiceat, quam tenor relationis
sanctae commendat. Nam dubium non est, quod
quantum integra devotione cordis, ipsius sancti antistitis
gesta praefers, tantum opera mediteris, ut
ejus integra aviditate mentis coneris sequi vestigia,

cujus actionum diligis ornamenta: dummodo divino
beneficio, et ipsius patrocinio tibi concedatur temporalis
vitae prolixa tranquillitas, et sancti operis expetita
facultas, domine vere sancte, et beatissime
papa.
INCIPIT VITA.

suae, et instar apum aeternae suavitatis nectar hauriret.
Quamvis autem omnia vitiorum carnalium fomenta
protereret, et omni ex parte praeclara conversatione
fulgeret, at nihilominus vires corporis
abstinentiae assiduitate frangebat, carnis vitia antequam
nata essent, persequens et coercens, ita ut ei
ad martyrium non nisi percussor defuisse videatur.
Nam ipse procul dubio martyrem se fecit et cruciatu

et merito.
3.
Porro etiam omnem facultatum suarum copiam
deserens, Lirinense monasterium petiit, ubi sempiternas
divitias justus inveniret: evangelica secutus
praecepta, sciens se perfectum fieri non posse, nisi
venderet omnia sua, et a cunctis opibus alienum se
faceret. In ea autem congregatione cum omnes perfecta
charitate diligeret, ipse itidem ab omnibus
amabatur. Tantus vero in eo fervor exstitit, ut antequam
monasticam vivendi regulam complexus esset
vel mystica instituta, jam conversatione praecipuus
videretur, ac deinde sancto Honorato decessori suo,
summis virtutibus ornatissimo, qui illic abbas fuerat,
et honore succederet, et meritis aequaretur.
Qua in functione cum gregem commissum pastorali

solertia custodiret, et singulis noctibus, aliis somno
occupatis, monasterium lustraret, praeter morem
accidit ut monachus quidam adhuc puer, motus quadam
curiositate vel sollicitudine, eum sequeretur.
Ecce autem beatissimi viri conspectui diabolus insidiator
forma ingenti atque terribili sese offert. Sed
cum illum spiritualibus indutum armis terrere non
posset, nec opinantem monachum tanto affecit terrore,
ut trepido gradu ad cellam illico revertentem
ardentissima febris mox corripuerit.
4.
Rursus pertinax ille impostor, sperans se sanctum
virum vel aliqua ratione perturbaturum, ignei
draconis specie se illi ostendit. Sed confestim crucis
signo territus, evanuit. Jam enim invictus athleta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.