PL 80, col. 332

Interpretatio mystica (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

sed non multos patres; nam in CHRISTO JESU per
Evangelium ego vos genui [(I Cor. 4)]
. Si autem discipulus
meruit pater vocari, quanto magis Magister
ejus.
In Asa tollens [(Philo, l. Int. nom, de III Reg.,
Jeremia)]
, de quo Joannes: Ecce, inquit, Agnus Dei,
qui tollit peccata [(Joan. I, 29)]
.
In Josaphat ipse judicans [(Philo, ibid, Reg. II, III)]
,
ut ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium
dedit Filio [(Joan. V, 22)]
.
In Joram ubi est excelsus [(Philo, ibid., Reg. III;
Hieron., ibid., de Matth.)]
, ut ait: Nemo ascendit in
coelum, nisi qui de coelo descendit [(Joan. III, 13)]
.
In Ozia robustus Domini [(Philo, ibid., de Esaia)]
,
qui dixit: Lazare, prodi foras [(Joan. XI, 43)]
. Tunc

etenim vox Domini fuit in virtute, cum animam quatriduani
mortui ab inferis, et corpus revocavit de
sepulcro.
In Joatham consummatus [(Hieron. l. Int. nom.
Heb., de Matth.)]
, de quo dicitur: Consummata omni
tentatione [(Luc. IV, 13)]
; et in fine omnium, quae
prophetata sunt de eo dicitur: Et cum consummasset.
Tunc omnia verba haec dixit discipulis suis: Scitis
quia post biduum pascha fiet [(Matth. XXVI, 2)]
. Et in
cruce pendens acetoque potatus dixit: Consummatum
est, et inclinato capite tradidit spiritum [(Joan. XIX, 30)]
.
Si vero perfectus [(Auctor oper. imperf., hom. 1 in
Matth.)]
dicatur, sic exponitur, quia qui suos jubet
esse perfectos, dicens: Estote perfecti, sicut et Pater
vester coelestis perfectus est [(Matth. V, 48)]
; prae caeteris

perfectus dici debuit Jesus, quippe qui coepit facere
et docere [(Act. I, 1)]
quae perfecta sunt.
In Achaz convertens [(Auctor op. imperf., hom. 1
in Matth., et Orig., in Ex.)]
, qui ait: Poenitentiam
agite, appropinquavit enim regnum coelorum [(Matth.
III, 2)]
; vel apprehendens [(Philo, l. Int. nom. de Michaea)]
,
qui apprehensa manu socrum Petri sanavit
febricitantem [(Luc. IV, 38)] , et filiam principis mortuam
resuscitavit [(Matth. IX, 23)] . Paulus quoque: Si quo modo,
inquit, apprehendam in quo apprehensus
sum [(Philipp. III, 12)]
. Item alibi: Non enim angelos
apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit [(Hebr.
XXII, 16)]
.
In Ezechia confortavit Dominus [(Auctor. anonym.,
hom. 1 in Matth.)]
, qui ait: Confidite, ego vici mundum
[(Joan. XVI, 31)] .
Et Paulus: Nos autem, ait,
praedicamus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [(I Cor. I, 24)]
.
In Manasse obliviosus [(Philo, ubi supra de Genes. )] ,
qui ait: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit
multum [(Luc. VII, 47)]
; Charitas namque multitudinem
operit peccatorum [(Jac. V, 20)]
. Et Ezechiel: In quacunque
die, ait, conversus fuerit injustus ab injustitia
sua, omnes iniquitates ejus oblivioni tradentur [(Ezech.
XVIII)]
.
In Amon fidelis [(Philo, ibid., de Jerem.)] , qui ait: Petite et dabitur vobis
[(Matth. VII, 7)]
. Et Paulus ait; Ut misericors fieret, et fidelis Pontifex ad Dominum [(Hebr. II, 17)]
.
Et Joannes in Apocalypsi: Et a Jesu
Christo, qui est testis fidelis [(Apoc. I, 5)]
; fidelis autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.