PL 80, col. 333

Interpretatio mystica (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne · Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

dicitur, cujus sunt semper promissa fidelia, quae
in utramque partem et speranda sunt pariter, et
expavescenda.
In Josia ubi est incensum Domini [(Hier. l. interp.
nom. Hebr.)]
, de quo dicitur: Et prolixius orabat [(Luc.
XXII, 44)]
, quomodo vero oratio incensum esse dicitur,
Psalmista testatur, dicens: Dirigatur, Domine, oratio
mea sicut incensum in conspectu tuo [(Psal. CXL, 2)]
.
In Jechonia praeparans [(Hieron., ibid.; et Philo, 4.
Interp. nom., de I Reg. et Jerem.)]
, ut ait: Si abiero
et praeparavero vobis locum, iterum veniam ad vos, et
accipiam vos ad meipsum [(Joan. XIV, 3)]
.
Si vero proprie Joachim, et Joachin, id est, Pater,
distinguatur; in Joachin Domini resurrectio dicitur [(Hieron., ibid. de Matth.)] ,
ut ait: Postquam autem

resurrexero, praecedam vos in Galilaeam [(Matth. XXVI,
2)]
; in Joachim Domini praeparatio [(Auctor oper. imperf.,
hom. 1 in Matth.)]
, qui dixit: Venite, benedicti
Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab origine
mundi [(Matth. XXV, 34)]
.
In Salathiel, petitio mea Deus [(Hieron., ibid., de
Matth.; Philo, ibid., de Aggaeo)]
, qui dixit: Pater sancte,
serva eos quos dedisti mihi [(Joan. XVII, 11)]
.
In Zorobabel ipse magister confusionis [(Hieron.,
ibid.)]
, ut ait: Multi ab Oriente et Occidente venient
et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno
coelorum [(Matth. VIII, 11)]
; et de eodem dicitur: Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat Magister
vester
[(Marc. II, 16)]
?
In Abiud Pater meus iste [(Philo, ibid., Exod.)]
,

qui dicit: Ego et Pater meus unum sumus [(Joan.
X, 30)]
.
In Eliachim Dominus resuscitabit [(Philo, ibid., de
lib. Reg.)] , ut ait: Qui credit in me non morietur in
aeternum, sed resuscitabo eum in novissimo die [(Joan.
VI, 40)]
.
In Azor, adjutus [(Philo l. Int. nom., de III Reg.
Jeremia)]
, ut ait: Non sum solus, quia Pater mecum
est [(Joan. VIII, 19)]
.

Opportunum quoque videtur, ut ejusdem genealogiae
nomina per interpretationem quoque latioribus
figuris, ad Moralem, quantum possumus, derivemus
intellectum.
In sancto igitur Abraham hoc intelligentes studeamus,
ut patres sanctarum gentium, hoc est, perfectarum
animae virtutum efficiamur; quas evulsis
et destructis, disperditis, et dissipatis malis gentibus,
hoc est, mortiferis vitiis, sanctus Jeremias aedificare
et plantare jubetur a Domino, in quorum typo vitiorum
septem illae Chananaeorum gentes, veluti totidem
principalia vitia, ab Israelitico deletae sunt populo [(Cassian., collat. 5, cap. 22)] ,
eamdem [et earum]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.