PL 80, col. 334

Interpretatio mystica (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne · Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

In Sadoch justificatus [(Hieron. l. Int. nom., de
Luca)]
, ut ait: Ego veritatem loquor, quia verax est
qui me misit [(Joan. VIII, 26)]
; ad quem etiam dicitur: Justificeris in sermonibus tuis
[(Psal. L, 6)]
. Et Joannes: Advocatum,
inquit habemus apud Patrem Jesum
Christum justum [(Joan. II, 1)]
.
In Achim Frater meus [(Origen. hom. 20 supra Jesu
Nave)] , ut ait: Quicunque fecerit voluntatem Patris
mei, ipse frater meus, et mater mea, et soror est [(Matth.
XII, 50)]
, sive frater matris; frater quippe matris Dominus
ideo dicitur, dum unum Patrem, cui omnes
(Christo jubente) dicimus: Pater noster qui es in coelis [(Ibid.)]
.
In Eliud Deus meus iste [(Philo, l. Int. nom., de
l. I Reg.)]
, cui Thomas ait: Dominus et Deus meus
[(Joan. XX, 28)] .
Pronomen autem iste quid aliud nisi
signa clavorum et lanceae significat, quae veri notitiam
corporis monstrant.
In Eleazar Deus meus adjutor [(Philo, l. Int. nom.,
de Gen. et Ex.)]
, ut ait: Et qui misit me Pater mecum
est [(Joan. VIII, 16)]
.
In Mathan donans [(Hieron. l. Int. nom., de Matth.)]
,
ut ait: Omne debitum donari tibi quia rogasti me [(Matth. XVIII, 32)]
.
In Jacob supplantator [(Origen., hom. 11 in Exod.)]
,
ut ait: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes,
et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici [(Luc. X)]
.
In Joseph auctus, vel apponens [(Philo, ibid., de
Genes.; Joseph. l. I, c. 17, Antiq.)]
, ut ait: Ego veni,

ut vitam habeant; et abundantius habeant [(Joan. X,
10)]
; et alibi; et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc
ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unus grex et
unus Pastor [(Joan. X)]
.
Hactenus ut valuimus, qualiter in omnibus genealogiae,
vel generationibus [ Forte, generationis gradibus]
Christus figuratus et prophetatus sit, exemplis
sacrae Scripturae asseruimus.

terra ab eodem possessa est jure haereditario. Advenae
etiam istius mundi in similitudinem Abrahae simus,
et peregrini, sicut omnes patres nostri; totum quoque
praesentis vitae gaudium, velut Isaac charissimum
filium, Domino jubente, offeramus Deo, ut in aeternum
gaudeamus cum Christo, ipso dicente: Beati qui
lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V)]
.
In Isaac centuplo locupletemur fructu, et gaudeamus
in tentationibus, et secundum in conjugium
assumamus et Rebeccam, hoc est, patientiam habeamus,
dicente Jacobo Apostolo: Omne gaudium existimate,
fratres mei, cum in tentationes varias incideritis,
scientes quod probatio vestrae fidei patientiam operatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.