PL 80, col. 335

Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

ut per patientiam et consolationem Scripturarum,
spem, juxta Pauli eloquium
[(Rom. XV)] habeamus [(Jac. I)]
;
gaudeamus in Domino semper; etenim
sine Deo licet gavisi fuerimus, semper gaudere non
possumus; hoc namque est sempiternum ac verum
et omne gaudium, quod hic initiatur per fidem, et
illic consummatur per speciem; quomodo praesens
saeculi gaudium fine concluditur, et luctu deletur,
illud vero futurum terminum nescit, nec moeroribus
interrumpitur.
In Jacob, ut nostrum veterem hominem Idumaeum,
id est, terrenum, novo homine supplantemus, et
nostrae mentis spiritus, secundum Dominum renovatus
supplantatoris nomen sortiatur. Caro quippe secundum
Apostolum concupiscit adversus spiritum, spiritus

vero adversus carnem [(Gal. V)]
; senior videlicet
frater adversus juniorem, et junior contra seniorem, quia non prius quod spirituale, sed quod animale
[(I Cor. XV)]
;
qui autem [ Deest f. in] hujus colluctationis
certamine victor exstiterit, hic, devicto carnali et
veteri homine, mortificatisque membris suis quae sunt
super terram, mundus corde effectus, vitiis videlicet
exinanitus, ac virtutibus repletus, per actualem in
contemplativam transiens vitam, Israelis nomine merebitur
appellari, hoc est, viri, sive mentis videntis
Dominum, sive principis cum Domino, aut directi [dilecti]
Domini, quem in praesenti vita videbit per fidem,
et in futuro contemplabitur facie ad faciem: Beati,
inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V)]
.
In Juda, ut laudemus et semper glorificemus Dominum,
et confiteamur illi laudantes nomen ejus.
Confessionis vero in divinis Scripturis duplex modus
est; aut enim ad poenitentiae satisfactionem respicit,
aut baptizabantur ab eo confitentes peccata sua [(Matth.
III)]
; et iterum: Confitemini, inquit, alterutrum peccata
vestra [(Jac. V)]
; aut ad gratiarum actionem refertur
et laudem, ut sanctus Daniel: Tibi, inquit, Deus
Patrum nostrorum confiteor, teque laudo [(Dan. II)]
, et
iterum in Evangelio, qui sicut ovis peccatum non
fecit: Confiteor, ait, tibi Pater Domine coeli et terrae [(Matth. XI)]
,
id est, gratias ago tibi, sive glorifico [(S. August., Serm. 8 de verb. Dom.)] .
Ergo praeveniamus
in confessione faciem [Domini] et confiteamur
peccata nostra; advocatum enim habemus apud Patrem

Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro
peccatis nostris [(I Joan. II)]
. Nudemus vulnera nostra
medenti; etenim sua vulnera nutrit qui tegit; absconsa
delicta patefaciantur Domino; revelata per
poenitentiam tegantur per Domini misericordiam; in
adversis pariter et prosperis laudemus Christum, in
omnibus gratiam Domino Patri agentes per ipsum.
In Phares, ut recte dividamus et recte offeramus
Domino, caventes pessimum illius parricidae exemplum
ac patrimonia egentibus dividamus et reddamus
parentibus quae parentum sunt; insuper studeamus
divisores effici aquarum superiorum ab inferioribus, id
est, patiente [patientiae] intercedente firmamento, virtutes
separemus a vitiis, munda effecti animalia, in
arcam Noe assumamur, intellectualem ungulam dividentes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.