PL 80, col. 336
Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne
hoc est, litteram a spiritu, et vitia, ut ante
diximus, a virtutibus distinguentes Omnia quoque
secundum Apostolum approbemus [ Forte, probemus],
et solum quod bonum est teneamus, ut cum dies
tremendi illius examinis advenerit, nos qui nosmetipsos
judicavimus, non judicemur a Domino, nec cum
mundo maligno damnemur [(I Thess. V)] .
In Zara [al., Zaram ], ut lucifer oriatur in cordibus
nostris [(II Petr. I)] et sol justitiae, qui timentibus
Dominum oritur, et negligentibus occidit, illuminet
nos, lux videlicet vera quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum [(Joan. I)] ; nec super
iracundiam nostram, aut aliquid mortiferum occidat
vitium: cujus fulgore radiati et ipsi sicut Stellae fulgebimus
in perpetuas aeternitates [(Dan. XII)]
, et oriemur
sicut luminaria huic mundo, verbum vitae continentes,
ut luceat lux nostra coram hominibus, et glorificent
opera nostra Patrem nostrum qui in coelis est [(Matth. V)]
;
nec satis sit nobis solummodo in Christum
credere, sed, si ita necessitas impellat, pro ejus nomine
parati simul [simus] etiam nostrum sanguinem
fundere et conjunctam martyrum subire passionem.
Coccinus [ al., coccus] quoque noster bis tinctus sit,
hoc est, per Spiritum sanctum ignita Dei dilectione
impleatur et proximi; de qua dicitur: Aquae multae
non potuerunt exstinguere charitatem, lampades ejus
lampades ignis et flammarum [(Cant. 8)]
.
In Esron, ut ardentes diaboli sagittas, ignita inimici jacula perspicaci cordis intuitu praevidentes cum
apostolo Paulo dicere possimus: Non enim ignoramus
versutias ejus [(II Cor. II)]
; ad quas videndas vigilantibus
cordis oculis opus habemus. Non est enim,
inquit Apostolus, nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus
rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia
nequitiae in coelestibus [(Ephes. VI)]
. Et ideo, ut idem
Apostolus alibi ait: Arma militiae nostrae non sunt
carnalia, sed spiritualia [(II Cor. X)]
; spiritualibus
namque et invisibilibus armis invisibilis animae, contra
invisibiles hostes dimicandum est. Assumamus itaque,
secundum Apostolum [(Ephes. VI; I Thess. V)] ,
ut possimus resistere in die malo, in omnibus sumentes
scutum fidei in quo possimus ignita inimici jacula
exstinguere, et galeam spei et loricam charitatis et gladium
spiritus, quod est Verbum [Dei deest]; utroque
enim modo accipiendum est nobis nomen Esron, sive
quia, ut supra dictum est, diabolicas caveamus sagittas,
sive quia Domini videntes sagittas, quae sunt
secundum Psalmistam acutae, sagittis illius opponamus;
nemo etenim in agone contendens coronabitur,
nisi qui legitime certaverit [(II Tim. II)]
. Atrium etiam
efficiamur, ut veluti in atrio sancto suo habitet in
nobis, dicente ipso: Habitabo in illis. Stemus etiam
in domo Domini nostri, in atriis domus Dei nostri [(Psal. CXV)] ;
laudantes Dominum quoniam bonus
intremus portas ejus in exsultatione et atria ejus in
hymnis [(Psal. XCIX)] , plantati etenim in domo Domini
in atriis domus Dei nostri florebunt [(Psal. XCI)] , ut
post quam in atriis praesentis Ecclesiae floruerint,
stabiles in domo regni plantentur aeterni.