PL 80, col. 338

Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

inimicis triumphare possimus, timentes quoque illud
Apostolicum: Quomodo, ait, facti estis quibus tacte
opus sit, non solido cibo [(Hebr. V)]
? Perfectorum autem
est solidus cibus virorum, qui exercitatos sensus
habent ad discretionem boni et mali. Tali fortitudine
roboratus est ille qui dicebat: Omnia autem possum
in eo qui me confortat [(Philipp. IV)]
.
In Obed, ut serviamus Domino in laetitia [(Psal.
XCXIX)] , illa videlicet servitute, qua non per spiritum
timoris, sed per spiritum adoptionis filiorum servitur
Domino [(Rom. V)] ; sicut namque duo sunt timores
qui faciunt duo genera timentium, ita duae sunt servitutes,
quae faciunt duo genera servorum: alter timor
poenalis in servitute, alter [ Forte, ac est] initium
sapientiae, alter plenitudo est legis divinae. Perfecta

igitur servitute perfectos servos nos exhibeamus
Domino, ut, cum tempus servitutis fuerit finitum,
vocemur a Domino in regnum aeternum.
In Jesse, ut incensum orationum in ara cordis nostri
incedamus, dirigatur, inquit David, oratio mea,
sicut incensum in conspectu tuo [(Psal. CXL)]
; et omnia
incendentes conflagremus igne spiritus, spiritum contribulatum
Domino offerentes, et immolantes Deo
hostiam laudis [(Psal. CXV)] , igne aestuantes Dei, de
quo dicitur: Ignem veni mittere in terram [(Luc.
XII, 49)]
.
In David, ut proprias remittamus injurias et desiderabiles
efficiamur Domino, avidumque habeamus erga
Deum desiderium, hoc est, ut diligentes Dominum,
diligamur a Domino; Qui enim diligit me, diligetur a

Patre meo, et ego diligam eum [(Joan. XIV)]
. Fortes
etiam simus manu, hoc est, perfecto opere intellectualem
gigantem gladio proprio vulnerantes, et de
faucibus antiqui praedonis, tam nostras quam proximorum
animas eripientes, ut, extremo adveniente
judicio, desiderabiles, fulgeamus sicut sol in regno
Patris nostri, et, bono certamine certato, repositam
nobis in coelis accipiamus a justo judice, justitiae coronam.
In Salomone, ut quantum ex nobis sit, cum omnibus
pacem habeamus, et intestino vitiorum bello,
spiritualibus victo virtutibus, et utroque nostro homine
in unum coelestem conciliato, pacem habeamus
ad Dominum, et ad proximum, et non solum simus

cum omnibus pacati, verumetiam omnibus existamus
pacifici, et discordantes licet fratres ad unionem
spiritus et concordiam revocemus. Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur
[(Matth. III)]
.
In Roboam, ut latum mandatum Domini complentes,
hoc est, sine ulla personarum acceptione,
omnibus charitatem fraternam exhibeamus; juxta
Paulum, corde nostro dilatemur, ac filii Israel in
terra nostra multiplicentur et crescant, id est, spiritualibus
repleantur virtutibus, vitiorum genti repugnantibus.
Tali igitur populo in nobis dilatato, impetus
spiritalis desiderii spiritualem frangat impetum; Fluminis
enim impetus laetificat civitatem Domini [(Psal. LV)]
.
In Abia, ut Patrem habeamus Dominum, simus in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.