PL 80, col. 339
Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne
Domino, ut veraciter dicere possimus Pater noster [(Matth. VI)]
.
Ac filii Dei simus et haeredes, haeredes
quidem Dei, cohaeredes autem Christi [(Rom. VIII)]
,
si tamen compatimur, ut et simul conglorificemur.
In Asaph, ut tollamus mentem nostram de terrenis
ad coelestia, de via quoque, juxta prophetam, tollamus lapides
[(Jerem. L)]
, hoc est, de via sanctae
conversationis auferamus peccata.
In Josaphat, ut recte judicemus, nostra tanquam
subditorum nobis examinantes delicta: Si enim, ut
ait Apostolus, nosmetipsos judicaremus, non utique
judicaremur a Domino [(I Cor. XI)]
In Joram, ut dum consurrexerimus cum Christo,
quae sursum sunt quaeramus, quae sursum sunt sapiamus,
non quae super terram, et effecti in Domino
sublimes, nostram conversationem habeamus in coelis [(Coloss. III)] .
In Ozia, ut de caetero confortemur in Domino et
in potentia virtutis ejus, ut et ita pugnantibus nobis
conteratur Satanas sub pedibus nostris velociter [(Ephes. VI)] .
In Joatham, ut perfecta opera facientes, perfecti
existamus et integri, in nullo tentationum genere deficientes,
Veritate ipsa dicente: Estote vos perfecti,
sicut et Pater vester coelestis perfectus est [(Matth. V)]
.
In Achas, ut apprehendamus in quo apprehensi
[sumus] et quae retro sunt obliviscentes, in futurum
nos superextendamus, ut possimus apprehendere veram
vitam quae est Christus. Ego sum, ait, lux et vita
mundi [(Joan. VIII)]
.
In Ezechia, ut de omnibus animae languoribus liberati,
conscendamus in templum Dei, et faciamus
voluntatem ejus, et, fortitudine Domini confirmati,
occidentem iniquis mereamur nobis oriri justitiae solem [(Malach. IV)] ,
et ubicunque peccatum, et ex peccato
mors et [et videtur redundare ] appropinquaverunt,
convertentes ad Dominum, eousque in poenitentia
flentes exoremus Dominum, donec in misericordia
flexus erigat et vivere faciat vitae spirituali.
In Manasse, ut, malorum praeteritorum obliti, semper
in nocte hujus praesentis saeculi memores simus
nominis Domini; ultionem quoque non quaeramus,
nec memores simus injuriae proximorum, sed remittentes
omnium debita, nostra laxari mereamur a
Domino delicta, ipso dicente: Dimittite, et dimittetur
vobis [(Luc. VI)]
.
In Amon, ut stemus in fide, et fideli Domino fideles
adhaereamus; charitas namque omnia credit [(I Cor.
13)] , fides autem sperandarum substantia rerum, et
argumentum non apparentium est, nam quod videt
quis, quid sperat [(Hebr. VI)] ? Fides itaque est quae
nos Abrahae filios facit, qui credidit Deo et reputatum
est ei ad justitiam [(Rom. IV)]
, per quam et omnes patres
nostri testimonium consecuti sunt esse justi. Ex
fide igitur nos vivamus, ut ex fide justificemur, quia justus ex fide vivit
[(Rom. I)]
.
In Josia, ut quaeramus ubi incensum Domino adolere
debeamus, nosmetipsos videlicet, in corporibus