PL 80, col. 340

Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

nostris, hostiam vivam, sanctam, Deo placentem exhibentes [(Rom. XII)] ,
sermonibus sacrificium laudis
Domino immolantes [(Psal. CXV)] , cogitationibus corda
contrita et humiliata et contribulatos spiritus sacrificantes;
et his tribus Deo dedicati, cogitatu scilicet
et verbo et facto immaculatae inveniamur hostiae,
auditoresque non infructuosi effecti, pro his quae lex
divina [in] nobis arguit, poenitentiam agamus, praevenientes
faciem ejus in confessione [(Psal. XCIV)] , ut,
recepta satisfactione nostra, iram suam avertat a
nobis.
In Jechonia, ut in adventum Domini parati simus
et semper vigiles [(Luc. XXI)] , ne forte graventur corda
nostra crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et
superveniat in nos repentina dies illa; tanquam laqueus

enim superveniat in omnes qui sedent super
faciem terrae. Devitantes itaque mali et inutiles esse
et [et mendo f. irrepsit ] fatuarum exemplo virginum
vigilemus et praeparemur, ut, veniente Domino, ut
sponsa intremus in gaudium Domini et ad nuptias
intromittamur aeternas.
In Joachim, ut esse Domini resurrectio mereamur,
ut de morte peccati ad justitiae vitam resurgamus;
etenim in baptismo Christo consepulti sumus, ut cum
eo per justitiam convivamus; haec est enim resurrectio
prima, qua soli justi suscitantur. In secunda vero
tam impii et peccatores quam fideles resurgent et
perfecti, alii in resurrectionem vitae, alii in resurrectionem
judicii [(Joan. V)] . Beatus, inquit Joannes, et sanctus est qui habet partem in resurrectione prima,

in hoc secunda mors non habet potestatem
[(Apoc. XX)]
.
In Joachim, ut paratum ab origine mundi cum
justis mereamur in regnum ad dexteram vocari [(Matth. XXV)] .
In Zalathiel, ut unam petitionem petamus a Domino,
ut inhabitemus in domo Domini omnes dies
vitae nostrae, et videamus voluntatem ejus [(Psal. XXII)] . Omnis enim qui petit, accipit
[(Luc. XI)]
. Petamus a
Domino semper in nomine Salvatoris, hoc est, quae
ad veram salutem pertinent, dicente Salvatore: Quaecunque petieritis a Patre meo nomine meo, dabit
vobis
[(Joan. XIV)]
, et aequa poscantur, ne in peccatum
vertatur oratio.
In Zorobabel, ut in omni studio nitamur tam discipuli

coelestis et veri magistri fieri, quam magistri
discipulorum, ut quaecunque didicerimus, opere complentes,
alios doceamus. Qui audit, inquit, dicat:
veni [(Apoc. XXI)]
; qui ad spiritualem coenam invitatus
est, caeteros quoque invitet, ut plena fiat domus discumbentibus [(Luc. XIV)] .
In Abiud, ut sit nobis Deus in Patrem, et nos illi
in filios et filias, et nos spirituales in Christo gignentes
filios, patres eorum simus, discipuli simul et magistri,
patres existentes et filii, a Domino docti et
geniti, doceamus et generemus progeniem Domino,
ut talis progenies cum Patre regnet aeterno.
In Eliachim, ut hic resurgamus animo, et illic resuscitati
in sancto et spirituali vivamus corpore,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.