PL 80, col. 438
Epistolae (Bonifacius V), J. P. Migne
quos eatenus materiae compage vobis deos fabricastis,
confringendos diminuendosque summopore procurare;
ipsa enim eorum dissolutio corruptioque,
quae nunquam viventem spiritum habuit, nec sensibilitatem
a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere,
vobis patenter insinuet, quod nihil erat quod
eatenus colebatis, dum profecto meliores, vos qui
Spiritum viventem a domino percepistis, eorum
constructione nihilominus existatis; quippe quos
Deus omnipotens, ex primi hominis quem plasmavit
cognatione deductos, per saecula innumerabilibus
propaginibus pullulare constituit.
Accedite ergo ad agnitionem ejus qui vos creavit,
qui vobis vitae insufflavit spiritum, qui pro vestra
redemptione Filium suum unigenitum misit, ut vos
ab originali peccato eriperet et ereptos de potestate
diabolicae nequitiae coelestibus praemiis muneraret.
Suscipite verba praedicatorum et Evangelium Dei
quod vobis annuntiant, quatenus credentes, sicut
saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem,
et in Jesum Christum ejus Filium, et Spiritum sanctum,
et inseparabilem Trinitatem, fugatis daemoniorum
sensibus, expulsaque a vobis sollicitatione venenosi
et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum
sanctum renati, ei cui credideritis in splendore gloriae
sempiternae cohabitare ejus opitulatione et munificentia
valeatis.
Praeterea benedictionem protectoris vestri beati
Petri apostolorum principis vobis direximus, id est,
camisiam cum ornatura in auro una, et laena Anciriana
una, quod petimus ut eo benignitatis animo
gloria vestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
EPISTOLA III. AD EDELBURGAM EDUVINI REGIS CONJUGEM. Gratulatur eam fidem recepisse, monetque ut hoc merito suo regi praestet beneficium. Munuscula etiam mittit, speculum argenteum, et pectinem eburneum.
Dominae gloriosae filiae Edelburgae reginae, Bonifacius
episcopus servus servorum Dei.
Redemptoris nostri benignitas humano generi,
quod pretiosi sanguinis sui effusione a vinculis diabolicae
captivitatis eripuit, multa providentia, quibus
salvaretur, propinavit remedia; quatenus sui nominis
agnitione diverso modo gentibus innotescens,
creatorem suum suscepto Christianae fidei agnoscerent
sacramento: quod quidem vestrae gloriae sensibus
coelesti collatum munere mystica regeneratio vestrae
purgationis patenter innuit.
Magno ergo largitatis Dominicae beneficio mens
nostra gaudio exsultavit, quod scintillam orthodoxae
religionis in vestri dignatus est conversione succendere.
Ex qua re non solum gloriosi conjugis vestri,
imo totius gentis suppositae vobis intelligentiam in
amorem sui facilius inflammaret. Didicimus namque,
referentibus his qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi
regis laudabilem conversionem nuntiantes pervenerunt,
quod etiam vestra gloria, Christianae fidei
suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis