PL 80, col. 735

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

nobis lucem suae visionis abstulit, et sese nostris
oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit. Deum
adhuc videre non possumus; sed jam ad ejus visionem
tendimus, si eum in his quae fecit miramur.
Ejus ergo vestigia creaturam dicimus, quia per haec
quae ab ipso sunt, sequendo imus ad ipsum. Unde
Paulus ait: Invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus,
et divinitas [(Rom. I, 20)]
. Menti humanae peccato
suo exterius sparsae necdum Deus qualis sit interius
innotescit. Sed dum facturae suae decus foris proponit,
quasi quibusdam nobis nutibus innuit, et quae
intus sequamur ostendit.
CAPUT IV. De Deo Patre omnipotente.
Divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis
nostrae cognitione disjuncta sunt, ejusque
potentia creatura transcendit naturam, quia celsitudo
divinitatis nec coepit esse, nec desinit, nec per initium
nascitur, nec termino coangustatur. Deus Pater
omnipotens Filium suum sine tempore genuit. [(Moral.
XXIII, c. 19, n. 36.)] Et quis digne fari queat illam
ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est
coaeternus; quod existens ante saecula genuit aequalem;
quod gignente natus posterior non est? [(Lib. II
in Ev., hom. 25, n. 6.)] Quae videlicet nos mirari possumus,
sed intueri minime valemus. Illius autem nativitatis
vim jam mirari posse, aliquatenus videre est.
Qui Patre Filium minorem putat, Patri specialiter

derogat, cujus sapientiam esse ei inaequalem fatetur.
Quis enim homo potens aequanimiter ferret, si quis
ei diceret: Magnus quidem es, sed sapientia tua te
minor est? Ipse omnipotens Dominus dicit: Ego et
Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Et rursus ait: Pater
major me est [(Joan. II, 51)]
. De quo etiam scriptum
est, quia subditus erat parentibus suis [(Luc. II, 51)]
.
Quid ergo mirum, si ex humanitate sua minorem se
Patre asserit in coelo ex qua subjectus erat etiam
parentibus in terra? Omne quod loquimur transit,
quod scribimus permanet. Lingua Patris scribae calamus
dicitur [(Psal. XLIV)] , quia ab eo est Verbum
illius coaeternum ac sine transitu generatum. Ex
persona Dei Patris David propheta ait: Ex utero ante
luciferum genui te [(Ps. CIX)]
. [Ex Dial. Aug. ad Oros.,

quaest. 1.) Non quod Deus Pater uterum habeat sicut
nos, aut corporeus esse credendus sit; sed per uterum
substantiam intelligi voluit, de qua natus est
Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux
lucem, aequalem sibi Deum de Deo, Verbum apud
Deum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia. Lumen
de lumine, coaeternum illi qui genuit, et unum
cum illo qui genuit. Ac per hoc Deus Pater non de
nihilo, neque de aliqua substantia, sed de se ipso
genuit Filium coaeternum. [(Aug. Dial. de Unit. S.
Trinit.)] Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nomina
sunt appellativa. Licet Pater ad Filium, Filius ad
Patrem dicatur, relativa haec nomina nuncupantur.
Deus autem nomen est proprium Patri, et Filio, et
Spiritui sancto, sicut scribitur in psalmo: Secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.