PL 80, col. 736

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae [(Psal.
XLVII, 11)]
. Ergo appellativa nomina Pater, et Filius,
et Spiritus sanctus, proprium vero Deus, Deus, et
Deus. Scriptum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus,
Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
. In hoc testimonio trinam
taxationem Dei univit. Dominus, inquit, Deus, et Deus.
Habes denique quid Pater, quid Filius, quid
Spiritus sanctus sit. Et mox intulit, unus est, qui est,
in trinitate personarum unus Deus.
CAPUT V. De Filio Dei Patris.
[(Moral. lib. XXIX, c. 1, n. 1; lib. XXX, c. 23, n. 68.)] Dominus Jesus Christus in eo quod virtus et sapientia
Dei est, de Patre ante tempora natus est; vel potius,
quia nec coepit nasci, nec desiit, dicamus verius,

semper natus. Non autem possumus dicere, semper
nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero, ut
aeternus designari valeat et perfectus, semper dicamus
et natus: quatenus et natus ad perfectionem
pertineat, et semper ad aeternitatem; ut quocunque
modo illa essentia sine tempore, temporali valeat
designari sermone. Redemptor noster in illa nativitate
divina ab humano genere cognosci non poterat;
proinde in humanitatem venit ut videretur, videri
voluit ut imitaretur. Filius Dei Patris omnipotentis,
juxta quod Deus est, cum Patre dat omnia; juxta id
vero quod homo est, a Patre accepit inter omnia,
sicut scriptum est: Potestatem dedit ei, et judicium
facere, quia Filius hominis est [(Joan. V, 27)]
. Et rursum
scriptum est: Sciens quia omnia dedit ei Pater

in manus [(Joan. XIII, 1)]
. Vel sicut ipse dicit: Omne
quod dat mihi Pater ad me veniet [(Joan. VI, 37)]
. [Lib. I in Ezech., hom. 8, n. 3.]
In Scriptura sacra
aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter
dicitur. Nuncupative dicitur, sicut scriptum
est: Ecce constitui te Deum Pharaonis [(Exod. VII, 1)]
.
Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga deorum,
in medio autem deos discernit [(Psal. LXXXI, 1)]
.
Essentialiter Deus dicitur, sicut ipse ad Mosem dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob [(Exod. III, 6)]
.
Unde Paulus apostolus volens nuncupativum
Dei nomen ab essentiali discernere, ait: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula
[(Rom. IV, 5)] .
Nuncupativus enim Deus inter omnia,
essentialis autem Deus super omnia. Paulus apostolus,
ut ostenderet Christum naturaliter Deum, non
hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia
nominavit; quia et justus quilibet Deus est, sed super
omnia non est. Christus autem Deus est super omnia,
quia naturaliter Deus est. [(Lib. XXIX Moral., c. 1, n.
1.)] Natus Filius ex Patre sine tempore, ex matre
nasci dignatus est in tempore, ut per hoc quod ortum
suum inter initium finemque concluderet, humanae
mentis oculos ortum, qui nec initio sumitur, nec fine
angustatur, aperiret, [(Lib. I in Ezech., homil. 2, n. 7.)]
Brachium Domini Filius dicitur, quia per ipsum
omnia facta sunt. De quo etiam Psalmista ait: Fiat
manus tua, ut salvum me faciat [(Ps. CXVIII, 173)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.