PL 80, col. 737

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

Manus quippe Dei quae per divinitatem non est facta,
sed genita, per humanitatem facta est, ut humani
generis vulnera sanaret. [(Ibid., n. 37.)] Omnipotens
Deus Filius Patris angelis atque archangelis, omnibusque
virtutibus praesidens, velut electri similitudine
unus ex utraque, et in utraque natura, et Deus
permansit cum Patre, et ad redemptionem nostram
factus est mortalis cum homine. [(Lib. XXX Moral.,
c. 4, n. 17.)] Omnipotens Deus Filius Patris discipulis
suis palam de Patre annuntiare se asserit, quia
per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomodo
ipse a gignente non impar oriatur, et quomodo
utrorumque Spiritus utrisque coaeternus procedat,
ostendit. [(Lib. II in Ezech., homil. 8, n. 20.)] Fons
occultus est Unigenitus Patris invisibilis Deus. Fons

vero patens est idem Deus incarnatus. Qui fons patens
recte domus David dicitur, quia ex David genere
noster ad nos Redemptor processit. [(Lib. XXXI Mor.,
cap. 26, n. 51.)] Redemptoris nostri spiritus in ejus
naribus esse dicitur: ut videlicet scientia illius esse
in praescientia designetur, quia quaecunque se scire
in natura humanitatis innotuit, haec nimirum ante
saecula ex divinitate praescivit. Qui unde spiritum in
naribus habuerit, mox Isaias propheta subjungit,
dicens: Quia excelsus reputatus est ipse [(Isai. II, 22)]
.
Ac si diceret: In inferioribus ventura praesciit, quia
ad ima de coelestibus venit. [(Lib. XIII Mor., c. 24,
n. 27.)] Testis Filii Deus Pater est, de quo ipse in
Evangelio dicit: Et qui misit me Pater, ipse testimonium

perhibuit de me [(Joan. V, 37)]
. Qui recte etiam
conscius dicitur, quia una voluntate, uno consilio
Pater cum Filio semper operatur. Cujus etiam testis
est quia nemo novit Filium nisi Pater.
CAPUT VI. De Spiritu sancto.
[(Lib. V Moral., c. 36, n. 65.)] Sanctus-Spiritus de
Patre et Filio coaeternus procedens, tenuiter notitiae
nostrae infirmitatis infunditur. Qui tamen super apostolos
veniens [per exteriorem sonum tanquam per
vehementem spiritum] demonstratur, cum dicitur: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis
spiritus vehementis
[(Act. II, 2)]
. Angusta est omnis
creatura Creatori, per eumdem Spiritum qui nihil in

se vel juxta se aliud nisi semper se habet. Et quid est
nobis semper in praesenti quaerere, nisi ad illud cui
nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare?
Spiritus sanctus cum se notitiae humanae infirmitatis
insinuat, et sonitu vehementis Spiritus, et
voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens,
et vehemens est, et lenis: lenis, quia notitiam suam,
quatenus nosci utcunque valeat, nostris sensibus
temperat: vehemens, quia quantumlibet hunc temperet,
adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem
illuminando perturbat. [(Lib. II in Evang., homil.
30, n. 7.)] De Spiritu sancto scriptum est: Spiritus
ejus ornavit coelos [(Job. XXVI, 13)]
. Ornamenta enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.