PL 80, col. 738

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

coelorum sunt virtutes praedicantium: quae videlicet
ornamenta Paulus enumerat, dicens: Alii datur per
Spiritum sanctum sermo sapientiae, alii sermo scientiae
secundum eumdem spiritum: [alteri fides in eodem
spiritu: ] alii gratia sanitatum in uno spiritu: alii
operatio virtutum: alii prophetia: alii discretio spirituum:
alii genera linguarum: alii interpretatio sermonum.
Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus
dividens singulis prout vult [(I Cor. XII, 8)]
. Quot ergo
bona sunt praedicantium, tot sunt ornamenta coelorum. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris
ejus omnis virtus eorum
[(Psalm. XXXII, 6)]
. Verbum
enim Domini Filius est Patris. Sed eosdem coelos,
videlicet sanctos apostolos, ut tota simul Trinitas
ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate

adjungitur: Spiritu oris ejus omnis virtus
eorum. Sanctorum apostolorum virtus de Spiritu
sancto sumpta est, quia mundi hujus potestatibus
contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus
fortitudo solidasset. [(Ibid., n. 6.)] Libet oculos fidei
in virtutem opificis hujus attollere, atque sparsim
Patres Testamenti Novi et Veteris considerare. Ecce
apertis oculis, David, Amos, Danielem, Petrum,
Paulum, Matthaeum intueor, et sanctus iste Spiritus
qualis sit artifex considerare volo. Implet Spiritus
sanctus citharistam puerum, et psalmistam facit [(I Reg. XVI, 18)] .
Implet pastorem armentarium sycomoros
vellicantem, et prophetam facit [(Amos. VII,
14)] . Implet abstinentem puerum, et judicem seniorum
facit [(Dan. XIII, 46)] . Implet piscatorem, et praedicatorem

facit [(Matth. IV, 19)] . Implet persecutorem,
et doctorem gentium facit [(Actor. IX, 1)] . Implet
publicanum, et evangelistam facit [(Luc. V, 27, 28)] .
O qualis est artifex Spiritus sanctus! nulla quippe ad
docendum mora agitur, in omne quod voluerit.
Mox ut tetigerit mentem docet, solumque tetigisse
docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat,
immutat: abnegat hunc repente quod erat, et
exhibet quod non erat. [(Lib. XXX Mor. c. 4, n. 17.)]
Aperte post hanc vitam videbimus quomodo Filius
gignenti Patri non impar oriatur, et quomodo utrorumque
Spiritus utrique coaeternus procedat; quomodo
hoc quod oriendo est ei de quo oritur subsequens
non est; quomodo is qui per processionem
producitur, a proferentibus non praeitur. Aperte igitur

tunc videbimus quomodo unum divisibiliter tria
sint, et indivisibiliter tria unum.
CAPUT VII. De Trinitate et unitate Deitatis
[(Lib. II in Ezech., homil. 47, n. 7.)] Spiritales Patres
Veteris Testamenti omnipotentem Deum Trinitatem
esse crediderunt, sicut eamdem Trinitatem
novi Patres aperte locuti sunt. Quod David quoque
similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus Deus
noster, benedicat nos Deus [(Ps. LXVI, 8)]
. Qui cum
tertio dixisset Deum, ut unum hunc esse ostenderet,
subdidit: Et metuant eum omnes fines terrae (Rom. XI,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.